Skip to the text

Articulus 38

Quod per donum pietatis Deo singulariter conformamur.

RATIONEM boni in sui ipsius communicatione seu diffusione consistere, princeps theologorum, benedictus Domini beatissimus Dionysius, princeps quoque philosophorum Aristoteles, contestantur.1 Quum ergo actus doni pietatis ordinetur ad hoc quod intellectualis creatura bene, clementer et liberaliter circa suæ naturæ consortes se habeat, facile communicando, promptissime indulgendo, celeriter auxiliando, benignissime condolendo; elucescit quod pietas ad rationem boni potissime spectat: unde et pii singulariter boni dicuntur. Porro Deus sublimis, est substantialiter atque totaliter, omniformiter atque quomodolibet bonus, pius ac dulcis. Nemo siquidem bonus nisi Deus, quemadmodum Dei contestatus est Filius. Sed et Deo proprium est misereri semper et parcere. Psalmista quoque ad Deum eloquia sua ponens:2 Laudate (inquit) nomen ejus, quoniam suavis est Dominus; et, Quoniam tu, Domine, suavis et mitis;3 rursusque: Gustate (ait) et videte quoniam suavis est Dominus. Quum itaque ita sit, innotescit quia quo in dono pietatis copiosius abundamus atque proficimus, eo vehementius deiformes, suaves ac mites efficimur: imo et [Deo] amantissimi sic reddimur, quum similitudo sit causa amoris.

Denique, quanta sit pietas Dei hinc liquet, quod omnia propter propriam bonitatem plasmavit, conservat, dispensat; et in quocumque momento peccator ingemuerit, ipse protinus miseretur atque ignoscit: imo, quod mirabilius est, gratiam et caritatem creando infundit, malignum justificat, perditum recipit, fugitivum amplectitur, ingratum adoptat, virtutibus implet eum qui vitiis sorduit, degenerem quoque in heredem ac filium sibi assumit. Quis tantæ pietatis viscera satis miretur? Hanc ergo perfectionem divinam sectari tenemur, in dono pietatis crescendo, ac omnibus bene agendo, quemadmodum hortatur Salvator: Estote (inquit) perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.4 Et per Moysen Dominus ait: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, Dominus Deus vester.5678

Footnotes

  1. De Divin. rom. c. IV. ↩

  2. Ps. XXIX. 4, 5. ↩

  3. Ps. XXXV. 1. ↩

  4. Matth. 1. 48. ↩

  5. Lev. XIX. 2. ↩

  6. Luc. XVI. 19. ↩

  7. De Divin. nom. c. IV. ↩

  8. Lev. II. 2. ↩

Chapter 95 of 108