Skip to the text

Articulus 39

Quid in beatitudinibus et fructibus dono pietatis correspondeat.

BENE præterea atque sollicite advertendum quod S. Thomas in secunda secundæ inducit. Asserit namque in coaptatione beatitudinum atque donorum ad invicem, duplicem posse convenientiam considerari : unam secundum rationem ordinis seu ordinem enumerationis; aliam autem secundum propriam rationem beatitudinum ac donorum, videlicet secundum actus itemque objecta. Primam convenientiam adstruit Thomas Augustinum in libro de Sermone Domini in monte esse secutum. Nam primam beatitudinem, scilicet, Beati pauperes spiritu, attribuit ultimo dono, quod timor est Domini;1 secundam vero beatitudinem, utpote, Beati mites, adscribit penultimo dono, videlicet pietati;2 sicque deinceps. Verum secundum aliam convenientiam, dono pietatis potius correspondet quarta beatitudo, quæ est, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam :3 pietas enim hæc ad justitiam pertinet, eamque concernit ac perficit, secundum Thomam. Arbitror tamen, quod pietas ista potius caritatem quam justitiam respicit, ornat et expedit, secundum quod ostensum est.4 Unde et Doctor divinus eam ad misericordiam pertinere fatetur : misericordia autem est virtus caritati connexa seu conjuncta. Nihilo minus verum esse potest quod Thomas disseruit, quum non sit inconveniens idem donum ad diversas pertinere virtutes; non tamen æque principaliter et immediate. Idcirco verissimum est quod Thomas testatur, quintam quoque beatitudinem dono pietatis posse correspondere seu appropriari. Opera quippe misericordiæ pietati attribuuntur.

Quidam vero affirmant, quod ad pietatem proprie spectant spiritualia misericordiæ opera. Quibus favere videtur quod ait Apostolus, Exerce te ipsum ad pietatem, nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est : qui etiam videtur pietatem ab exteriori exercitio separare; sicque apparet, quod pietas non perficiat immediate nostram extroversionem seu exitum ad confratres, sed potius ordinetur directe ad filialem affectum ad Deum.

Et respondendum, quod sanctus Apostolus hoc hortatur ut perfectionem nostram in corporalibus exercitiis non constitamus, sed interiorem perfectionem, pietatem, mansuetudinem, largitatem apprehendere enitamur, atque ex tali interna mentis dispositione ac pietate, ipsa nostra exercitia corporalia producamus et operemur. Sic nempe exercitia exteriora exhibita plurimum exstant utilia, quamvis ex se parum dicantur proficua : imo, quo interior pietas, reformatio atque perfectio fuerit amplior, eo corporalis exercitatio Deo efficitur gratior, magisque meritoria et perfecta, quamvis sit minus pœnalis seu laboriosa. Unde viri perfecti minus laborando in divino obsequio, multo amplius promerentur quam imperfecti, qui in eodem opere vehementer laborant, fatigantur, et quasi luctantur. Imo signum virtutis ac perfectionis est delectabiliter operari, et magna et ardua prompte atque jucunde perficere : quo autem interior virtus est major, eo opus externum est amplius meritorium, magisque Deo acceptum.

Postremo, ut Thomas declarat, secunda beatitudo, quæ est, Beati mites, convenientiam quamdam cum pietatis dono sortitur, in quantum mititas impedimenta actuum pietatis tollit.5 Mititas enim iram refrenat : ira autem opera pietatis plurimum impedit. — Quidam vero pietatem istam in tribus consistere æstimant : in cultu Dei, in veneratione Scripturæ, in proximorum honore ac subventione.

Footnotes

  1. Matth. v, 3. ↩

  2. Ibid. 4. ↩

  3. Ibid. 6. ↩

  4. art. xxxvii. ↩

  5. Summ. th. 2ª 3ª, q. cxxi, a. 2 ad 3ª. Matth. v, 4. ↩

Chapter 96 of 108