Articulus 40
De gradibus pietatis.
DONA quum sint connexa, omni caritatem sortito insunt. Primus igitur doni pietatis gradus, est per quem circa alios tam clementer, liberaliter seu communicabiliter nos habemus sicut ad salutem exigitur. Tenemur enim proximis nostris spiritualia atque corporalia bona nostra pro causa, loco et tempore communicare. Dum igitur ex eo quod nobis abundat aliis damus, nec in tantum communicare volumus quod ipsi penuriam aliquam sustineamus, tunc primum pietatis gradum adepti sumus. Secundus vero gradus ipsius, est etiam ex necessariis nostris communicare confratribus. Tertius autem gradus, est dum homo se ipsum aliquando impendit, quemadmodum ait Apostolus : Libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. Iterum, primus gradus doni pietatis, est veniam dare precanti ;1 secundus, est ante ostensam precem eidem ignoscere ; tertius, injurianti bene agere, pro ipso orare. Præsertim quoque pietas ista consistit in hoc quod quilibet alium ab errore retrahere, in bonis instruere ac pacificare conetur, ut sit omnibus ædificativus, nulli molestus, quantum sibi possibile exstat.
Footnotes
-
II Cor. xii, 15. ↩
Chapter 97 of 108