Skip to the text

Articulus 41

De essentia, objecto atque origine timoris.

TIMOR proinde, quemadmodum asserit Augustinus, est fuga mali futuri. Dum enim apprehendimus aliquid tanquam nocivum ac futurum, timemus. Objectum ergo timoris, est malum futurum ad vitandum difficile. Denique omnis timor ex aliquo causatur amore : nil enim timemus, nisi contrarium ejus amemus. Illud ergo malum timetur, cujus contrarium bonum diligitur : unde vituperationes non timet, nisi qui laudari desiderat ; neque abhorret penuriam, nisi qui sufficientiam vel abundantiam cupit.

Sed tunc quæstio oritur, quomodo Deus, qui est ipsa bonitatis essentia, timeatur, si nil nisi malum timetur. Et respondendum, quod primum atque formale objectum timoris, est malum. Secundarium vero ejus objectum, ad quod timor ex consequenti se habet ac respicit, est bonum illud quod potest esse causa mali : a quo recedere malum est, impium aut nocivum. Deus autem malum pœnæ pro culpa infligit. Rursus, si nos a Deo recedimus, vel ipse a nobis, malum culpæ illabimur. Sicque Deus dupliciter timendus videtur : primo, quia vitiorum est ultor ; secundo, quoniam qui se ab ipso elongant, peribunt : nam gratiam perdunt gloriamque amittent.

Chapter 98 of 108