Skip to the text

Articulus 42

De speciebus timoris.

DENIQUE Magister tertio libro, quatuor species timoris assignat.1 Est enim timor mundanus, quo temporalia inordinate timentur amitti, ita quod homo malit peccare quam illorum detrimentum incurrere. Estque timor hic semper malus ; sed tunc est mortale peccatum, dum quis mundo tanquam fini inhæret sive innititur, malens videlicet peccatum mortale incidere, quam bona caduca seu vitam corporalem relinquere. Secundus est timor servilis, dum quis timet mala peragere formidine pœnæ. Hic timor in quantum servilis, est malus. Nam quantum in se est, præponit malum bono, velletque non esse illicitum prævaricari : imo et divinam justitiam vellet non esse, si foret possibile. Tamen secundum substantiam bonus ab aliquibus dicitur, quia a malo facit recedere, et ad bonum incipit præparare. Tertius est timor initialis, qui quamvis a peccato propter pœnam declinet, tamen principaliter propter Deum operatur. Quartus vero est timor filialis et castus, sanctus et amicabilis, qui Deum reveretur : qui ideo facit a culpa cessare, ne Deus inhonoretur vel offendatur.

Aliqui quoque affirmant sex esse species timoris, addentes prædictis speciebus timorem naturalem, quo quilibet naturaliter fugit corporis ac naturæ læsuram;2 et timorem humanum, quo timet quis nimum propriæ pelli seu corporeæ vitæ. Sed timor iste ad mundanum timorem reducitur: quia circa ista temporalia versatur, inter quæ temporalis vita continetur. Timor demum naturalis a Magistro non tangitur, quia nec bonus nec malus est secundum bonitatem moralem.

Advertendum etiam, quod timor in quantum est passio naturalis, sex species habet, secundum Damascenum libro secundo, videlicet: segnitiem, quæ est timor futuræ operationis; erubescentiam, quæ est timor in exspectatione convitii; verecundiam, quæ est timor in turpi facto; admirationem, quæ est timor ex magna imaginatione; stuporem, qui est timor ex imaginatione insolita; agoniam, quæ est timor per casum vel infortunium. Hæc autem divisio est valde magistralis: sumitur namque secundum propriam divisionem objecti timoris. Addit quoque Damascenus, quod erubescentia et verecundia sint passiones laudabiles. Unde Bernardus: Quid (inquit) amabilius, quid speciosius verecundo adolescente? Pulcherrima in vultu adolescentis margarita est verecundia.

Footnotes

  1. dist. xxxv fl. ↩

  2. Ps. lxxii, 27. ↩

Chapter 99 of 108