Skip to the text

Articulus 43

Quis horum timorum sit donum Spiritus Sancti.

ELUCESCIT itaque, quod nullus timor meritorius sit nisi initialis ac filialis. Et hi duo timores non distinguuntur realiter, sed secundum statum vel gradum, quemadmodum caritas imperfecta atque perfecta. Idem quippe timor qui primo est initialis, caritate crescente fit filialis. Timor ergo qui est unum septem donorum, est timor filialis, secundum rationem doni perfectam; sed secundum incompletum esse hujus doni, sic timor initialis vocatur. Quanto autem caritas amplius crescit, tanto timor filialis vehementius augetur et convalescit. Timor quoque initialis, quantum ad id quod cum timore servili commune sortitur, caritate crescente decrescit, eaque perfecta, nil retinet de proprietate timoris servilis, sed est omnino unum ac idem cum filiali timore. Porro timor servilis, quantum ad esse servile, caritate adveniente, omnino aufertur. Sed secundum eos qui dicunt eum substantialiter malum, malum non esse manet quid secundum substantiam; quantum vero ad actum, caritate crescente minuitur: nam quo quis Deum intensius amat, eo de præmio magis confidit, minusque proprium bonum, cui malum pœnæ contrariatur, attendit.

Chapter 100 of 108