Skip to the text

Articulus 44

An timor filialis de quo communiter loquentes loquuntur, qui est caritatis effectus seu actus, sit donum Spiritus Sancti.

OPORTET denuo commemorari, quoniam dona Spiritus Sancti sunt habituales mentis creatæ dispositiones, quæ semper in ea perdurant, donec peccato mortali gratia amittatur et caritas. Iterum quoque reminisci oportet, quod omnis timor ex aliquo amore nascitur, et secundum diversitatem ac multiplicitatem amoris diversificatur multiplicaturque timor. Timor ergo non habitum sed actum importat: est enim fuga seu motus appetitivæ potentiæ. Dona vero non actum, sed habitum exprimunt. Quum ergo inter actum et habitum sit realis distinctio, constat quod timor qui est caritatis effectus, fugaque appetitus, et motus et actus, non sit donum Spiritus Sancti prout nunc de donis tractatur; sed timor ille qui donum est, a tali timore realiter differt, quum sit habitus seu radicata perfectio creatæ mentis.

Præterea, juxta præinducta, dona Spiritus Sancti non nisi per creationem a Deo habentur, quemadmodum virtutes theologicales.1 Timor autem qui est fuga et actus, seu caritatis effectus, non est immediate per creationem a Deo, sed est actus a mente creata productus atque elicitus, a caritate emanans : non ergo est idem cum timore qui donum vocatur.

Adhuc autem, timor qui est donum Spiritus Sancti, cessante omni animæ actu, perseverat in ea, quum sit habitus. Timor vero qui est actus caritatis, non manet in anima actu ejus cessante, sed actum caritatis concomitatur et inde exoritur, sicut de gaudio et pace Thomas in secunda secundæ affirmat :2 quorum nullum est virtus aut habitus, secundum eum, sed caritatis effectus. Nam secundum propriam suam rationem, ordine procedendi timor ex caritate causatur. Porro, si timor vel pax in anima nil actualiter peragente remanere dicantur, erit hoc intelligendum non quantum ad eorum essentiam, sed quantum ad causam, videlicet caritatem, quæ est eorum causalis origo : qua manente, manent prædicta secundum propinquam causam. Cujus simile arbitror de conscientia. Conscientia enim, secundum Thomam et alios multos, non est habitus mentis, sed actus ipsius, videlicet applicatio quædam rationis, qua scientia cum judicio alicui rei determinate applicatur.3 Nihilo minus dicitur aliquis conscientiosus dum dormit vel actu nihil facit, quoniam propinquæ causæ conscientiæ in anima manent.

Subjectum autem doni timoris, est ipsa voluntas; causa vero efficiens, est Spiritus Sanctus. At vero timor qui est caritatis effectus, non est nisi causa formalis vitandi peccatum, vel potius ipsa vitatio seu fuga peccati secundum rationis virtute caritatis adjutæ dictamen; sed timor qui est donum Spiritus Sancti, est habitus voluntatis per quem efficitur homo optime mobilis a supernaturali inspiratione Paracleti, ad vitandum omne malignum, secundum directionem seu opem Spiritus Sancti supernaturaliter in homine operantis. Cujus operationis efficitur capax per donum timoris, quemadmodum capax est directionis atque imperii rationis per virtutes morales. Deus quippe non solum est causa potentiarum atque habituum animæ, sed etiam, testante Scriptura, opera nostra ipse operatur in nobis : quod de supernaturalibus nostris operibus maxime verum est. Itaque donum timoris est habitus supernaturalis divinitus inspiratus, quo redditur homo Deo reverenter subjectus, non piger, neque rebellis. Unde Gregorius adstruit hoc donum contra superbiam dari. Superbia enim Deo subdi contemnit : initium nempe superbiæ, apostatare a Deo, id est a Deo recedere nec ei parere.4

Footnotes

  1. tract. 1, art. xvi. ↩

  2. q. xxviii, a. 1, 4; q. xxix, a. 3, 4. ↩

  3. Summ. th. 1ª part. q. lxxix, a. 13. ↩

  4. Eccli. x. 14. ↩

Chapter 101 of 108