Skip to the text

Articulus 45

De dono timoris, secundum Doctorem divinum.

FATENTE enimvero divino Doctore, per donum timoris inchoamus, implemus ac jugiter possidemus omnem ornatum virtutum : quoniam filialis timor cum reverentia manet in sæculum sæculi, huncque timorem Deo debemus.1 Hic timor propria voluntate nos privat, sentireque facit quod Dei proprie simus, non nostri; omne peccatum expellit, ab omni quoque peccato præservat, ad omnem virtutem atque laudabile opus inclinat; et omnis pœna ei fit levis, quoniam Deus onus ejus sustentat : idcirco ipse nulla necessitate gravari vel opprimi valet. Insuper, qui timoris est expers, omni virtute ac gratia caret.

Præterea, multum necesse est considerare qualiter hunc timorem adipisci possimus. Principium hujus divini timoris, est quidam horror internus a Deo infusus, per hoc quod nostra peccata nobis ostendit : quorum ostensione interius nos ipsos reverberat atque perterret, idque demonstrat quam parvi ac viles simus ante majestatem ipsius, coram qua angeli contremiscunt, et cui nulla creatura obsistere valet. Hæc divinæ majestatis magnitudo comminatur nos in æternum perire, nisi ei humiliter obediamus per veram universorum defectuum nostrorum pœnitentiam.2 Sapientia Dei propter crimina nostra redarguit nos, interioraque nostra perspectat; ipsa quoque juste judicabit nos, et exhereditabit a regno æterno, nisi acquieverimus ei, considerando quid ipsa docuerit, atque secundum ejus doctrinam vivendo. Denique bonitas Dei de nostra infidelitate conqueritur, suam perpetuam nobis fidelitatem demonstrans, in qua nos æternaliter dilexit, et in hac valle miseriæ requisivit. Hæc Dei bonitas comminatur se in perpetuum nobis velut alienam futuram, nisi conversi fuerimus, eique concordemus, et virtutibus nos ornemus. Si in istis Deo resistimus, ac dona ejus contemnimus, vehementius deterioramur, imparatioresque ad Dei dona sortienda efficimur. Amplius, si ex nostri ipsorum privato timore, non autem ex divino amore, opera bona arripimus, amor noster servilis est, nec quidpiam promeremur, donec opera nostra in caritate ordinemus. Idcirco nos ipsos abnegare in amore oportet, atque cum humili reverentia divinæ increpationi ac disciplinæ parere: sicque accipimus donum amabile casti timoris Domini, qui jugiter perseverabit, et in vita præsenti futuroque sæculo.

Hoc modo divinæ majestati efficimur sponte obedientes, divinæ sapientiæ acquiescentes, divinæ quoque bonitati uniti atque concordes; ac per hoc Deo reddimur timorati, et dono divini timoris repleti; sic demum animositatis audaciam exstirpamus, humilitatemque cum pavore atque affectuosa ad Deum reverentia obtinemus. Et in isto totam vitam nostram fundare debemus: quoniam timorata humilitas seu humilitas cum timore, obedientes et patientes nos efficit, et nos ipsos parvi pendentes nilque de nobis curantes, sed proprios defectus jugiter recognoscentes, ac omni honore et bono nos esse indignos putantes. Proinde timorata humilitas, Dei atque Ecclesiæ præcepta observare nos facit; docetque nos paululum loqui, nisi occurrat fructuosa utilitas, sensus nostros restringere, corde ac moribus humiles esse, habitu etiam et in omni conversatione humilitatem servare.

In his autem rectam habere intentionem debemus, ut nos ipsos propter Dei honorem annihilare intendamus. Quumque nos ipsos taliter annihilaverimus, sentiemus humilitatem omni modo carentem: quam nemo valet scrutari, quoniam ipsa est nostro in fundo quies, ac omni virtute profundior. Dum vero humilitatem istam senserimus, Deum satis exaltare nequimus, neque nos ipsos sufficienter deprimere secundum desiderium nostrum ac nostræ dilectionis efflagitationem; sed in cunctis deficimus, ac in ipso defectu quietem salutemque reperimus: et inde novo et filiali ac amicabili timore accendimur, omnium quoque virtutum et humilitatis novis et recentibus actibus adornamur, et qualibet hora in bonis operibus clarificamur et renovamur.

In his vero descendere in æterna humilitate per donum timoris debemus; ascendere quoque debemus ad Deum cum laude perenni per fortitudinis donum: et inter ascensum ad Deum in laude descensumque in humilitate, caritas exercetur in nobis. Donum quippe fortitudinis Dei construit ignem amoris in corde, et erigit nos, quatenus omnes creaturas deseramus, sicque ad Dei altitudinem cum laudibus conscendamus. Donum quoque timoris Dei eumdem amoris ignem in nostris construit mentibus, exigens ut nos ipsos cum omni creatura coram Deo cum reverentia atque obsequio humili inclinemus. Porro hoc modo Christus, qui omnium nostrum exemplar est, secundum humanitatem conversatus est: quem imitari non possumus, nisi Spiritum ejus septiformem cum dono septemplici suscipiamus.

Footnotes

  1. P. xvi. 10. ↩

  2. Is. xxvi. 12. ↩

Chapter 102 of 108