Articulus 47
An donum timoris sit infimum inter dona; et de comparatione donorum in dignitate.
OMNES præterea, sicut prætactum est, adstruunt donum timoris esse primum in ascendendo et ultimum in descendendo.1 Nam ab eo inchoare oportet eum qui cupit proficere atque aliorum perfectiones donorum acquirere. Sic timor iste qui donum vocatur, inter dona novissimum locum habere videtur. Verumtamen hoc difficultatem magnam sortitur propter evidentes auctoritates Scripturæ quæ oppositum videntur asserere. In Ecclesiastico enim sic legitur: Timor Domini se super omnia superposuit; et iterum: Nihil melius quam timere Deum.2 In Proverbiis quoque : Timor Domini fons vitæ.3 Et in Psalmo : Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum. Et in Ecclesiastico : Plenitudo sapientiæ timere Deum.4 Unde Bernardus : In veritate, inquit, didici nihil adeo efficax esse ad gratiam promerendam, recuperandam, retinendam, quam si omni tempore coram Deo inveniaris non altum sapere, sed timere.
Et respondendum, quod multi, inter quos est S. Thomas, affirmant dona ad intellectum pertinentia, nobiliora esse donis appetitum seu voluntatem ornantibus.567 Itaque sapientia, intellectus, consilium et scientia, quæ rationem perficiunt, alia tria dona, videlicet fortitudinem, pietatem atque timorem, in dignitate excedunt.8910 Scientia quoque excedit consilium, et fortitudinem pietas;11 timor vero omnium exstat donorum imum ac infimum. Nihilo minus fortitudo et consilium, quæ circa ardua versantur, pietatem et scientiam, quæ circa communia occupantur, secundum quid in dignitate præcedunt.
Hæc autem positio multa includit quæ nec vera neque satis probata videntur. Communiter enim dicitur, et Augustinus atque Anselmus manifeste hoc asserunt, quod Isaias propheta a summo usque ad infimum descendit in enumeratione donorum. Quum ergo Propheta consilium et fortitudinem ante scientiam et pietatem enumeret, apparet quod consilium atque fortitudo scientiæ atque pietati præpoleant. Sed fateor hanc objectionem non esse idoneam: quia et Thomas eam satis absolvit, dicens quod dona quæ timori propinquius connumerantur, sunt ceteris inferiora, vel simpliciter, vel certe secundum quid.
Porro quod in hac opinione non placet, est quod asserit donum timoris esse simpliciter infimum inter dona: ad quod auctoritates Scripturæ nunc tactæ sufficere possunt; sed ratio adjicienda est. Quemadmodum enim habitus per actum cognoscitur, ita nobilitas habitus ex nobilitate actus pensatur atque probatur. Sed actus doni timoris non est infimus actuum ceterorum donorum: actus enim hujus timoris, est mentem facere Deo humiliter subditam, non pigram, sed agilem;12 peccata quoque vitare ex reverentia majestatis divinæ, seu causa vitandi offensam pietatis paternæ. Hi autem actus valde præclari existunt, nobilioresque actibus scientiæ. Actus enim scientiæ quæ donum est, exstant de rebus creatis veraciter judicare ac sentire.13 Hi autem actus dignitatem prædictorum actuum doni timoris non attingunt. Nam et multi hos actus sortiti sunt, qui nondum actus præfatos doni timoris adipisci potuerunt : non enim haberi valent hi actus nisi ab eo qui in divina caritate perfectus exsistit, qui et ad instar optimi filii, Deo ut patri afficitur.
Denique, quod Thomas scientiam præfert consilio, et pietatem fortitudini, non apparet stabiliter dictum. Donum enim consilii ad nobiliores actus ordinatur, et circa difficiliora ac diviniora versatur, quam donum scientiæ : quod clarissime innotescet legenti ea quæ supra de dono consilii et gradibus ejus præhabita sunt. Et quoniam donum fortitudinis, consilio dirigitur atque consiliata prosequitur, liquet quod etiam fortitudo ista præcedat scientiam, imo et pietatem, quam scientia dirigit.14 Actus quoque fortitudinis eminentiores sunt actibus scientiæ ac pietatis, sicut ex dictis patere opinor, essetque prolixum illa inducta resumere. At vero juxta præostensa, secundum doctores quosdam, dona consilii et fortitudinis, ad vitam nostram internam atque ad dexteram pertinent;15 dona vero pietatis atque scientiæ, ad vitam externam seu nostram laudabilem extroversionem sinistramque spectant. Quemadmodum igitur vita interna seu introversio et dextera, vitam externam atque sinistram excedunt, sic dona consilii et fortitudinis donis pietatis et item scientiæ præclariora ac diviniora consistunt.
Auctoritates ergo dicentium quod donum timoris sit infimum, intelligendæ sunt de timore ratione sui generis, quod est fuga mali; non autem ratione suæ speciei, videlicet prout est filialis, amicabilis et castus. Nam ratione sui generis facit a malo recedere : sicque ab ipso inchoatur perfectio. Sed ratione suæ speciei facit Deo reverenter ac prompte subjectum : quod omne malum declinat, ne Deum omnibus prædilectum offendat. Sic vero non semper exigitur ante alia dona : imo alia dona supponit, et ipsa perfectio pro magna parte in timoris dono consistit. Non tamen timor hic simpliciter omnia dona excellit, sed dicitur se super omnia superponere. Dicitur quoque nil melius eo esse : quia ad omnia bona disponit, omnes virtutes a læsione custodit, et in omni bono crescere facit.
Footnotes
Chapter 104 of 108