Skip to the text

Articulus 48

Quomodo donum timoris maneat in patria, et quæ beatitudo ei correspondeat.

FIT denique certum ex præinductis, quia objectum timoris est malum futurum, arduum atque possibile, estque timor fuga hujusmodi mali.1 Quum ergo Beati sciant se certissime in beatitudine confirmatos, prorsus a Deo inavertibiles factos, non videtur quod timor aliquis eis conveniat.

Thomas igitur ait, quod quamvis nullum malum sit Beatis possibile per comparationem ad fruitionem et gratiam, tamen considerando ipsorum naturam in se, et libertatem eorum absolute, sic malum est eis possibile;2 sicque timor manet in eis, non primo modo. Timor itaque, prout manet in patria, naturalem defectum designat creaturæ a Creatore in infinitum deficientis.

Hæc autem responsio non videtur sufficiens. Habitus enim ordinatur ad actum sicut ad finem : si ergo nunquam actum producere potest, inanis est et frustra habetur. Timor vero qui donum vocatur, est habitus. Sed habitus iste nunquam in Beatis habere potest prædictum actum seu fugam mali naturæ creatæ possibilis : stultum enim esset timere quod certissime scitur nunquam posse accidere secundum ipsam exsistentiam rerum, quamvis secundum aliquam considerationem contingere possit. Quum ergo nullum malum Beatis secundum ipsam eorum exsistentiam consummatam accidere valeat, ipsi quoque hoc certitudinaliter noscant, sequitur quod nunquam actualiter malum hujusmodi timent. Si itaque donum timoris secundum prædictam maneriem in Beatis perseveraret, inaniter eis inesset. Oportet ergo alium actum dono timoris in patria convenire. art. præced. Dictum est equidem, quod donum timoris facit nos Deo reverenter subjectos, non repugnantes nec segnes. Idcirco, in quantum actus ipsius est Deum revereri, et ei reverentialiter subjici, manet in patria. Sic quoque perfectissime fuit in Christo. Non autem erat in eo nec in Beatis unquam, prout actus ejus est timere separari a Deo vel ejus fruitione carere. Hæc quoque responsio consonat verbis Magistri per omnia libro tertio. dist. xxxiv K. Matth. v, 3. Postremo, sequitur quod prima beatitudo, videlicet, Beati pauperes spiritu, dono timoris correspondet, appropriatur atque tribuitur. Timor enim, quoniam Deo nos efficit reverenter subjectos, facit nos omnia vana contemnere : famam, honores, divitias; et in solo Deo velle sublimari. Hoc autem ad spiritus pertinet paupertatem. Primam quippe beatitudinem Augustinus de humiliatione inflati cordis exponit : quæ utique humiliatio ex prædicta timoris subjectione procedit. Hieronymus vero atque Ambrosius primam beatitudinem exponunt de temporalium rerum contemptu spiritualiter ac prompte exhibito : talis vero contemptus ex timore causatur. In beatitudine quoque prædicta duo ponuntur : unum per modum meriti, scilicet paupertas spiritus; aliud per modum præmii, scilicet, Quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Et hoc præmium timori congruenter promittitur, ne timor desperationem inducat, sed potius mentem intuitu retributionis delectet. Unde Ecclesiastici ait scriptura : Timor Domini delectabit cor, et dabit gaudium atque lætitiam in longitudinem dierum. Vere enim tunc timebunt, qui modo non timent; tunc denuo erunt securi, qui modo sunt timorati. Nempe beatus homo qui semper est pavidus. Ideo Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo.

Footnotes

  1. art. XLI. ↩

  2. Summ. th. 2ª 2º, q. xix, a. 11. ↩

Chapter 105 of 108