Skip to the text

Articulus 49

Quomodo quædam dona dicantur locanda ad dexteram, quædam ad sinistram; et quomodo ex septem donis nascantur septem præclaræ virtutes.

QUEMADMODUM autem in materiali candelabro tabernaculi Moysis erant septem aureæ lampades, in quolibet latere tres, et una in summo; sic in candelabro animæ nostræ esse oportet lampades aureas septem, id est septem dona Spiritus Sancti : quorum primum, scilicet sapientia, in summo tanquam in fine ceterorum donorum locandum est. Ceterorum sex donorum tria digniora, scilicet intellectus, consilium, fortitudo, in dextera animæ sunt ponenda, quia nostram vitam internam ornare atque perficere debent; cetera vero tria, utpote scientia, pietas, timor, in sinistra ponuntur, quoniam vitam nostram externam adornant. Actus quippe donorum quæ in dextera situantur, circa nos ipsos versantur, convertimurque per eos ad interiora atque ad Deum; sed aliorum trium actus donorum perficiunt nos in actibus quos circa alios exercemus, quemadmodum ex dictis lucide constat.

Denique, per dona prædicta, septem capitales virtutes recipimus : oportet namque istas virtutes, imo et omnes virtutes, in donis vivere, si virtutes debeant esse. Itaque ex dono sapientiæ virtus summæ justitiæ nascitur : imo actum sapientiæ exercendo, hanc summam operamur justitiam. Prima summaque virtus est ista justitia. Primus modus seu prima maneries, in qua omnem virtutem ordinamus, est innocentia; ultima quoque maneries, in qua omnes virtutes complemus, est innocentia caritate operta. Explanatum est equidem, quia sapientiæ dono a cunctis sensibilibus atque creatis præsertim ac summe abstrahimur, et Deo benedicto ac sancto vehementissime copulamur ac immergimur. In hoc autem justitia summa consistit : Deo enim debemus omne quod sumus, habemus ac possumus. Idcirco justitia ista ex dono sapientiæ profluit, actumque sapientiæ exercendo, summam operamur justitiam. Porro ex dono secundo, videlicet intellectu, emanat oriturque in nobis ex Deo secunda specialis præclaraque virtus, utpote spiritualis delectatio ascendens ad Deum, interiorem nostrum hominem semper vivacem ac vigilem reddens. Hæc delectatio viva facit nos Deum jugiter cum oblectatione recenti adspicere. Actus enim doni intellectus, est rationes fidei contemplari, ac credendorum veritates subtiliter speculari. Hoc autem ingentem habet delectationem adjunctam. Præterea, ex dono intellectus delectatio ista diffunditur.

Insuper, ex tertio dono, puta consilio, oritur tertia virtus capitalis, quæ est amorosa inclinatio in unionem. Hoc enim donum facit nos perfectionis apprehendere semitas, consistentes in hoc ut separemur a multis, et unum illud quod necessarium est, adipisci conemur. Ex quarto autem dono, quod fortitudo vocatur, quarta præcipua virtus, scilicet magnanimitas, oritur : per quam omnia temporalia atque immunda spernuntur, quemadmodum plenius præhabitum est. At vero ex quinto dono, quod scientia appellatur, quinta virtus, quæ est discretio, nascitur. Donum enim scientiæ instruit nos inter perversos honorabiliter conversari, omnemque maneriem compendiosius proficiendi : quod faciendo, veram discretionem experimur atque sortimur. Ex dono autem pietatis, sicut prætactum est, sexta virtus sublimis, scilicet misericordia, scaturit. Ex ultimo quoque dono, quod timor nominatur, septima virtus capitalis diffunditur, quæ humilitas nominatur, sicut præhabitum recolo.

Hæc secundum Doctorem divinum inducta sunt. Circa quæ quæstiones plurimæ occurrere possunt, quas non oportet hic plenarie determinare. Sed quantum horum intelligentia postulat, dicendum opinor, quod justitiam accipit prout est virtus communis : aliter ipsa nec prima nec summa virtus exsistit. Denique nomen virtutis communiter accipit pro perfectione quacumque : si enim virtus proprie consideretur, delectatio virtus non est, sed fructus, ita se habens ad actum virtutis, quemadmodum in rebus naturalibus quies se habet ad motum præcedentem, ut asserit Thomas. Similiter dicendum videtur de inclinatione amorosa ad unionem.1 Magnanimitas vero ex dono fortitudinis prodiens, misericordia quoque ex pietate procedens, atque humilitas ex timore emanans, proprie nominantur virtutes. Discretio autem ex dono scientiæ fluens, videtur potius generalis conditio omnis virtutis quam virtus specialis, nisi strictius limitetur, vel certe pro ipsa prudentia sumi dicatur.

Postremo, qualitercumque hæ septem perfectiones appellentur virtutes, non tamen dicendæ sunt virtutes capitales seu principales simpliciter, sed solum secundum aliquem modum, excepta fortassis justitia, quæ proprie ac specialiter sumpta, virtus est cardinalis. Septem quippe ponuntur virtutes simpliciter capitales, videlicet : tres theologicæ, fides, spes, caritas ; quatuor autem cardinales morales, quæ sunt, prudentia, justitia, fortitudo, temperantia. Dictæ ergo septem virtutes, dictæ sunt capitales secundum quid : quia virtutibus multis præfulgent, et generalem ac magnam utilitatem sortiuntur ac conferunt.

Footnotes

  1. Summ. th. Iª 2º, q. XXXI, a. 1, 2. ↩

Chapter 106 of 108