Skip to the text

Articulus 1

De Joanne Cassiano.

UT ea quæ in isto opusculo ex libris Cassiani colligenda sunt, clarius intelligantur, aliquid in primis de ipso Cassiano dicendum est.

Itaque vir iste illustris, nomine Joannes, cognomine Cassianus, ut ipsemet refert, in adolescentia sua cum abbate suo nomine Germano, ex monasterio suo in Syria de licentia superiorum suorum perrexit ad remotissima loca, ut sanctos Patres in orientalibus partibus commorantes videret, et eorum virtutes conspiceret. Perrexit itaque in Ægyptum atque Thebaidem, in Palæstinam ac Mesopotamiam, ad diversa eremi ac solitudinum loca, cum præfato abbate Germano; et quæ vidit apud beatissimos Patres ac Fratres tam in monasteriis quam in locis desertis solitarie habitantes, et quæ ex eorum audivit ac didicit relatione, fideli postea narratione conscripsit.

Denique de hoc abbate Cassiano multa in Speculo historiali sunt scripta : ubi inter cetera de eo habetur : Fuit vir devotus, prudens et eloquens. De quo etiam in libro suo de Viris illustribus scribit

A Gennadius episcopus : Cassianus natione Scytha (id est in Scythia natus), Constantinopoli a Joanne magno episcopo (id est a Joanne Chrysostomo, Constantinopolitano archiepiscopo, vita, sapientia et eloquentia glorioso) diaconus ordinatus, postmodum apud Massiliam presbyter, construxit ibi monasteria duo. Composuit autem libros, experientia magistrante (seu eum docente), librato (id est ponderato ac venusto) sermone, sensu verba inveniens, et actione linguam movens; et scripsit de rebus omnium monachorum professioni necessariis. Præterea carus fuit Leoni archidiacono, postmodum summo Pontifici : ob cujus rogatum scripsit adversus Nestorium hæresiarcham de Incarnatione Domini septem libros, in quibus scribendi et vivendi finem accepit apud Massiliam, Theodosio et Valentiniano regnantibus.

De hoc Cassiano Climacus ait in libro suo : « summus noster philosophus », quia videlicet omnium religiosorum præcipuus fuit doctor, et merito inter magnos annumeratus est Patres.1 Cujus libros beatissimus pater Benedictus a monachis sui Ordinis certis horis legi instituit, ut patet in Regula sua.

Itaque nunc recitationem incipiam ex libro Cassiani qui Instituta Patrum vocatur.

¹ Ex editione Coloniensi Joannis Soteris, 1532.

Footnotes

  1. Scal. parad. grad. IV. ↩

Chapter 2 of 69