Skip to the text

Articulus 8

De vita, humilitate et patientia abbatis Pinuphii.

MAGNI cujusdam cœnobii in Ægypto pater et sacerdos fuit abbas Pinuphius, omnibus propter vitæ suæ sanctitatem, senectutem ac sacerdotium venerandus. Sed ipse de exhibitis sibi honoribus dolens, et subesse obedireque malens quam præsidere, ex proprio monasterio usque ad extremas Thebaidis partes clam fugit, sæcularem habitum induit, ne agnosceretur, et cœnobium Tabennensiotarum, videlicet monachorum Ordinis S. Pacomii, intrare tentavit: quoniam major rigor viguit ibi; et propter multitudinem Fratrum speravit se ibidem posse diutius occultari. Quumque ante fores monasterii diu valde, ut ibi moris est, recipi postulans permansisset, universorum Fratrum genibus se provolvens, improperantibus ei Fratribus quod jam decrepitus, senex et inutilis mundo, fæces vitæ suæ vellet Deo offerre, quum florem juventutis suæ in mundi vanitatibus expendisset, et modo ad claustrum veniret magis ex paupertatis necessitate quam caritatis fervore; tandem cum ingenti difficultate admissus est, et ei tanquam inutili custodia et cultura est horti commissa sub Fratre juniori. Cui venerabilis senex per omnia promptissime obedivit, atque injunctum officium lætanter ac studiose implevit; et ultra hoc, viliora quæque officia quæ aliis erant horrenda, sponte fecit quotidie. Nocturnis quoque temporibus surgens, occulte multa vilissima fecit obsequia tam secrete quod nemo aliorum hoc deprehendit.

Quumque per triennium ibi taliter moraretur, Fratres ac filii sui eum undique inquirebant. Tandem quidam ex Ægypto ad cœnobium in quo usque ad finem vitæ suæ occultari optabat adveniens, eo viso, diutissime dubitavit an ipse esset. Nam quamvis antea optime noverat eum, nunc tamen vix potuit eum cognoscere præ vestis suæ vilitate atque obsequii abjectione : sacco enim indutus, stercora propriis humeris portabat ad hortum. Porro ille propius accedens, voce ejus audita cognovit eum; et cadens ante pedes ipsius, nomen ejus omnibus manifestavit. Quibus visis et auditis, Fratres vehementissime mirabantur, præsertim quia jamdudum nomen ejus ac famam cognoverant. Mox ergo ab eo veniam humiliter petierunt. Ipse vero tristissimus est effectus, quoniam desiderato humilitatis obsequio se vidit privari; et cum grandi mœrore ac luctu ad suum cœnobium est reversus. Diligentissime quoque custodiebatur a Fratribus, ne rursus occulte discederet. Nihilo minus post modicum tempus clam abiit, et ad remotiora loca perrexit, ubi nec nomen ejus nec fama alicui innotuerunt; et pervenit ad monasterium in quo tunc morabatur Cassianus, quod longe non erat a loco in quo Christum peperit Virgo. Ubi quum aliquantulo tempore latuisset, a quibusdam Fratribus Ægyptiis qui illuc causa devotionis et orationis venerunt, est cognitus, et cum magna precum instantia reduxerunt eum ad monasterium suum.

Quum autem post multos dies idem abbas Pinuphius novicium quemdam reciperet in præsentia Cassiani, inter cetera instructionis exhortationisque verba dixit novicio : Abrenuntiatio est crucis imago et mortificationis indicium. Scias ergo ex hodierno die te huic mundo et actibus atque concupiscentiis ejus esse defunctum. Considera ergo conditiones crucis, sub cujus onere ac mysterio te deinceps vivere et manere oportet, ut cum Apostolo dicere possis : Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Ea igitur habitudine, hac figura qua Christus fuit pro nobis affixus patibulo, oportet monachos vivere in præsenti : quatenus timore Domini corpora sua configant, et propria voluntate omnino relicta, omnis eorum affectio adhæreat Crucifixo, ne juxta propria desideria moveantur aut aliquid agant, sed solum secundum legem et evangelica consilia Christi, prout amor et timor Christi requirunt. Denique, sicut crucifixus quis non sollicitatur de crastino, nec inflatur superbia neque accenditur ira; sic monachi terrenam cupiditatem sollicitudinemque abjiciant, nec aliqua elatione, ira, impatientia aut simili passione seu vitio moveantur, quatenus illud Apostoli eis conveniat : Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.1

Footnotes

  1. Galat. v, 24. ↩

Chapter 9 of 69