Articulus 11
De gratia et doctrina abbatis Machetis.
SENI Macheti propter diuturnas suas orationes Deus hanc contulit gratiam, quod inter spirituales collationes quotquot diebus ac noctibus protrahebantur, nunquam dormivit. Si vero aliquis sermo sæcularis aut detractorius proferebatur, protinus obdormiebat, ita quod neque usque ad pollutionem aurium ejus venenum obloquii poterat pervenire.
Denique idem senex docuit temerarium judicium esse omnino vitandum, dicens : Manifeste repertum est eisdem causis ac vitiis monachum obligari seu subjacere in quibus de aliis judicare præsumpserit. Oportet enim unumquemque se ipsum tantummodo judicare et circumspecte in omnibus custodire, secundum illud Apostoli : Tu quis es, qui judicas fratrem tuum ?1 suo domino stat aut cadit.
Præterea idem senex volens ostendere a diabolo somnolentiam esse in divinis attædiationemque in spiritualibus collationibus, dum quadam vice Fratribus collationem spiritualem proponens, videret eos gravi somno demergi, otiosam mox fabulam introduxit. Ad cujus recitationem quum videret eos evigilare et aures erectas habere, ingemiscens ait : Hucusque de spiritualibus et cœlestibus rebus vobis loquebar, et omnes gravi somno fuistis oppressi; quumque inutilem fabulam narrare cœpi, evigilastis et delectabiliter advertistis. Ex hoc ergo perpendite quod diabolus omni bono operi invidens et mala fovens, illius somnolentiæ ac tædii fuit actor, et hujus evigilationis ac advertentiæ procurator.
Ecce quanta est corruptio atque miseria nostra ! Nam si spiritualis collatio modicum protrahatur, statim attædiamur ; sed per integram horam aut amplius de vanis et frivolis fabulari non piget : imo quo de talibus diutius loquimur, eo ad tale colloquium fortius inflammamur, et avelli vix possumus. Revera magna et miseranda calamitas. Sed emendemus hoc vitium, pensantes quod ait Salvator :2 Qui ex Deo est, verba Dei audit ; itemque : Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.3
Footnotes
Chapter 12 of 69