Articulus 3
De tribus lenticulæ granis per festinantiam elapsis, et a dispensatore inventis.
QUUM in monasterio quodam Frater hebdomadarius minister grana lenticulæ cum aqua purgaret, tria de manu festinantis in terram prolapsa sunt:1 quæ œconomus, id est dispensator seu procurator, colligens, recitavit abbati quod contigit. Abbas Fratrem illum quasi sacri profusorem peculii, id est neglectorem ac perditorem substantiæ ad communem usum pertinentis, reum adjudicavit, atque ab oratione suspendit. Frater vero humiliter veniam petens, non aliter quam per publicam pœnitentiam consecutus est veniam. Ex quo patet cum quanta diligentia res claustri conservare ac dispensare oporteat. Veri namque religiosi non se ipsos tantum, sed omnia quoque ad monasterium pertinentia, Deo consecrata et cum omni reverentia esse tractanda credunt. Ideo negligentiæ arguuntur, qui res eorum usui concessas non satis custodiunt, qui per negligentiam utensilia frangunt, potum effundunt, sine licentia aliquid dant, seu quovis modo damnum inferunt domui suæ. Itaque cum gratiarum actione, moderamine et timore utamur rebus nobis concessis.
Footnotes
-
lib. IV, c. 2 et s. ↩
Chapter 4 of 69