Skip to the text

Articulus 29

De perfectione abbatis Danielis.

DENIQUE, inter ceteros christianæ sapientiæ Patres fuit Daniel abbas, in eremo Scythi habitans, ceteris Patribus ibi habitantibus compar virtutibus, sed humilitate peculiarius decoratus.1 Quem merito suæ mansuetudinis ac puritatis, S. Paphnutius fecit ad diaconatus officium promoveri. Imo ejus virtutibus in tantum congratulabatur abbas Paphnutius, quod eum procuravit paulo post ad sacerdotium sublimari, cupiens eum sibi successorem relinquere in sacerdotii actu et ordine. Verumtamen abbas Daniel pristinam humilitatem non deserens, nunquam præsente B. Paphnutio sacerdotale fecit officium, sed celebrante Paphnutio, tanquam diaconus ministravit. Et tamen in hac re pater Paphnutius spe sua frustratus est, quamvis in aliis multis gratiam habuerit prophetiæ: nam abbas Daniel ante eum migravit ad Dominum. Erat autem uterque spiritu sapientiæ mirabiliter adimpletus.

Footnotes

  1. collat. IV, c. 1. ↩

Chapter 30 of 69