Skip to the text

Articulus 17

Quantæ mansuetudinis monachum esse oporteat, et de falsa quorumdam mititate.

MONACHUS ad perfectionem tendens, ab omni iræ furorisque vitio alienus exsistat;1 et si aliquem Fratrem delinquentem velit corrigere, ita hoc faciat sicque alium curare conetur, ut non se ipsum lædat nec propriam mentem excæcet iræ aut impatientiæ morbo. Oportet etenim eum qui alterius vitium vult curare, spiritualiter sanum esse, ne ei dicatur:2 Medice, cura te ipsum.

Quid ergo dicemus de his qui iram per dies plurimos portant in corde, et rancorem contra eos quibus irati erant, tenent in animo, et verbis se non irasci testantur, sed reipsa et opere indignari atque irasci probantur, quia nec solita affabilitate illis loquuntur, nec congruenter eos appellant? Atque ob hoc se non delinquere nec irasci existimant, quia forinsecus vindictam non faciunt. Quam quia manifeste exercere nequeunt aut non audent, venenum iracundiæ in proprium damnum vertunt, eam in proprio corde coquendo, tractando ac resolvendo, atque silenter eam in se ipsis consumendo: quia non vera mansuetudine eam expellunt, sed processu dierum eam digerentes, protractione temporis mitigant eam utcumque seu aliquo modo.

Hi igitur fallunt se ipsos, et periculose sibimet blandiuntur, quum finis vindictæ sit, ut ira instigante quis faciat id quod potest: quod isti facere demonstrantur, quoniam motus suos non affectu mansuetudinis sed impossibilitate cohibent ultionis, quia nil amplius inferre his quibus irati sunt possunt, nisi ut eos solita affabilitate non alloquantur. Denique non solum in effectu operis moderanda est ira, sed ab arcanis pectoris funditus eruenda, ne ejus caligine obscurati, impediamur a susceptione salubris consilii ac salutaris scientiæ, nec templum Spiritus Sancti esse possimus. Cohibitus namque in corde furor, quamvis adstantes homines non offendat, tamen æque splendidissimum lumen Spiritus Sancti excludit ac si esset prolatus in medium; nec ad momentum vult Christus iram in corde manere, qui nec spiritualia orationum nostrarum sacrificia permittit nos sibi offerre, si alium aliquid contra nos habere cognoscimus.3

Præterea, quidam sunt qui tamdiu patientes et humiles sibi videntur, quamdiu sunt soli nec alicujus consortio admiscentur; sed quam passionabiles sint apparebit, si alicujus commotionis occurrat occasio: tunc namque erumpunt vitia quæ latebant, et tanquam equi indomiti otio longiori nutriti, acrius in damnum miserorum emergunt. Ideo proficere cupienti non sufficit contra homines non irasci. Interdum quippe etiam contra res inanimatas et mutas provocamur, maledicimus ac impia verba proferimus, aut (quod pudor est dicere) ictum porrigimus ex furore; sicque interiora nostra excæcantur et perturbantur, et graviter læditur anima nostra. Passiones ergo sunt radicitus exstirpandæ, nec circa rem aliquam exercendæ.

Footnotes

  1. lib. VIII, c. 5 et s. ↩

  2. Luc. IV, 23. ↩

  3. Matth. v, 23, 24. ↩

Chapter 18 of 69