Skip to the text

Articulus 13

De sanctitate, sapientia et doctrina abbatis Theodori.

INTER sanctos Patres fuit et abbas Theodorus, tam in vita activa quam contemplativa eximius ac præclarus, in Scripturarum quoque intellectu valde profundus. Qui ad tam sublimem scientiam non studendo, sed internæ puritati insistendo pervenit. Quumque obscurissimæ quæstionis absolutionem desideraret, septem diebus ac noctibus in oratione infatigabiliter mansit, quousque Deo revelante veritatem agnoverat quæstionis. Denique Fratribus tantam in eo scientiam Scripturarum mirantibus, dixit: Monachus vera Scripturarum scientia illuminari desiderans, non circa diversa commenta, sed circa cordis sui expurgationem, profectum custodiamque intentus sit: quoniam passionibus reformatis vitiisque exstinctis, interiores oculi Scripturarum veritatem atque mysteria, jam depulso cordis velamine, contemplabuntur. Divina etenim gratia et radius veritatis internæ sanctam et puram animam replent, illuminant, et sine commentis eam intelligere faciunt veritatem. Hinc inter expositores sunt tot et tanti exorti errores, quoniam multi eorum circa interiorum suorum purgationem diligentiam non habentes, atque ad intelligendum Scripturas secundum propriam inquisitionem ac immunditiam accedentes, in varios prolapsi sunt errores, et tam fidei quam sibi invicem scripserunt contraria.

Insuper, idem abbas Theodorus ad cellam Joannis Cassiani intempesta nocte veniens, paterna sollicitudine volens scrutari quid Cassianus adhuc novus anachoreta perageret, eumque vespertino Officio consummato inveniens se reclinasse ad quiescendum, ingemiscens ex intimo pectore, dixit: Quot, o Joannes, hac hora cum Deo loquuntur, et eum intra sua præcordia complectuntur, et tu lumine tanto privaris, sopore resolutus obtuso?

Ecce ex his redarguuntur religiosi negligentes et curiosi, qui interna exercitatione relicta, in inordinato ac infructuoso studio tempus suum pro magna parte consumunt, nunc medicinalia, nunc jura, nunc philosophica quædam studentes, aut etiam scripta theologica difficilia legentes ac relegentes, ex quibus non inflammatur affectus, neque nutritur devotio, sed potius impeditur, et mens circa interiorem sui custodiam negligens redditur ac pigrescit, et tandem exteriora desiderat. Illos ergo libros studeat monachus ex quorum lectione magis discit defectus suos cognoscere, sollicite conversari, ampliusque juvatur ad conversandum condigne juxta exigentiam suæ vocationis, hoc est juxta tenorem ac debitum suæ professionis.

Chapter 14 of 69