Articulus 14
De qualitate eremi anachoretarum, et de virtutibus abbatis Arthebii.1
ANACHORETÆ primo in cœnobiis diutissime commorati omnique patientia ac discretione edocti, humilitate quoque ac paupertate ornati, intrant ac penetrant interiora ac secretiora loca deserti, durissima prælia contra dæmones habituri. Horum multi habitaverunt in Ægypto, in loco sito inter fluvium Nilum et mare: qui locus solis monachis habitabilis fuit, quia nec salsitas soli nec arenarum abundantia permisit eum alicui esse aptum culturæ. In hoc loco anachoretis tanta fuit penuria aquæ, quod nullus sobriissimorum cum tanta diligentia ac tenuitate accipit et dispensat pretiosissimum vinum, cum quanta diligentia et mensura illi anachoretæ sumpserunt et administraverunt aquam. Nam et de fluvio illo eam per longissimum iter attulerunt, quod montibus arenosis distinctum, laboris difficultate duplicatur.
Denique, inter anachoretas ibi morantes fuit vir probatissimus, abbas Arthebius, qui Cassianum et abbatem Germanum ad suam cellam deduxit; et cognito eorum desiderio, quod scilicet ibi habitare optarent, confinxit se de loco illo velle discedere, et cellam suam cum omnibus necessariis eis obtulit ac reliquit, et habitaverunt in ea. Arthebius vero ad tempus recedens, providit sibi impendia, et reversus, aliam sibi cellam cum grandi labore construxit: quam paulo post simili caritatis circumventione aliis Fratribus ibi habitare cupientibus, cum omni supellectili ac utensilibus tradidit; atque ad opus caritatis exercendum infatigabilis perseverans, tertiam sibi cellam exstruxit. Hic sanctus vir nobili ortus prosapia, in pueritia sua claustrum ingressus est, et ibi per quinquaginta annos in tanta vixit abstractione, quod locum nativitatis suæ nunquam interim vidit, nec vultum alicujus feminæ, imo nec propriæ matris. Præterea, pater ejus carnalis morte præventus obiit, debens quibusdam solidos centum. Quumque mater ejus a creditoribus vexaretur, ipse intra monasterium permanens, solitum opus petiit sibi triplicari, atque per totum annum diebus noctibusque laborans, lucro operis sui creditoribus satisfecit, et matrem suam ab inquietudine liberavit: et tamen de monasticæ vitæ rigore nil minuit. Sicque matrem in prosperitate constitutam, pro Christi despexit amore; in tribulatione positam, ex vera adjuvit et consolatus est pietate.
Postremo, ex præinductis docemur nos ipsos despicere atque in infinitum humiliare, quum Patres nostri sanctissimi in tam vastis ac horridis habitaverint locis, et aquam in penuria tam magna potaverint; nos autem habitacula tam curiosa et alimenta tam copiosa habemus. Ex factis quoque sancti hujus Arthebii admonemur esse caritativi et obsequiosi ac liberales in Fratres, et proximos carnaliterque propinquos spiritualiter adamare.
Footnotes
-
*alias Archebii* ↩
Chapter 15 of 69