Articulus 15
De fraterna caritate cujusdam senis.
QUUM Frater nomine Simeon ex Italia veniens, sederet in eremo otiosus, senex quidam dixit ad eum: Cur resides otiosus? Qui ait, se nihil facere posse eorum quæ ibi fiebant a Fratribus, sed scire se scribere scripturam Latinam. Tunc senex ille, ut Fratrem ab otiositate et periculis inde venientibus liberaret, et ei de necessariis victui provideret, simulavit Latinum sibi codicem esse accommodum pro usu fratris sui carnalis, et Simeoni præfato attulit membranas et alia necessaria ad scribendum. Noverat namque senex ille
A Fratrem in cella diu manere non posse absque labore et occupatione, atque ex otio varias cordis sequi distractiones, ac tandem acediam, et cellæ horrorem ac loci instabilitatem.
Chapter 16 of 69