Articulus 6
De admirabili patientia et obedientia abbatis Mutii.
DESIDERANS in exordio conversionis suæ abbas Mutius claustrum intrare, tam patientissimam atque immobilem in petendo demonstravit instantiam, quod contra omnem cœnobiorum consuetudinem cum parvulo filio suo octo circiter annorum susceptus est. Et statim ipse Mutius et filius ejus diversis præpositis seu magistris commissi sunt, habitatione quoque cellæ divisi, ne pater ex assiduo filii sui intuitu sensuali affectione afficeretur ad eum, et divitiarum quas reliquit, recordaretur. Atque ut patris patientia et spiritualis affectio plenius probarentur, de industria neglectus est puer, vilissimisque vestimentis indutus, ac multis afflictus verberibus, et patre suo vidente, frequenter absque suo demerito alapis cæsus, ita quod vultus pueri quasi continue lacrimis madidus fuit: quæ omnia pater ejus patientissime tulit; nec eum jam reputavit filium, quem obtulit Christo.
Insuper, monasterii abbas volens plenius experiri an omnia illa pater pueri vera tranquillitate sufferret, dum quadam vice puerum cerneret flentem, simulans se contra illum esse iratum, præcepit Mutio, dicens: Jacta eum in flumen. Qui verbum illud quasi a Deo sibi imperatum existimans, apprehendit puerum et propriis ulnis portavit cum festinatione ad fluvium, eumque projecisset in aquam, nisi Fratres ab abbate occulte missi hoc impedivissent, dicentes: Abbas jussit ne mergas puerulum. Præterea, obedientia ista Mutii ex devotissima fide procedens in tantum complacuit Deo, quod paulo post revelavit abbati, Mutium in hoc facto opus egisse Abrahæ patriarchæ, et ei comparem esse effectum. Abbas quoque post modicum tempus migrans ad Dominum, præfatum Mutium Fratribus in abbatem præfecit.
Ecce quomodo, teste Apostolo, stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi; nec capere valet animalis homo ea quæ Dei sunt. Deus enim omnipotens institutor naturæ ac ordinis rerum, supernaturaliter et occulte operatur in suis electis.
Chapter 7 of 69