Skip to the text

Articulus 23

Qualiter quidam in discretione decepti sunt, specialiter senex Heron.

SAUL primus rex Israel, in discretione deceptus est, et Deum dire offendit, acceptabiliora æstimans Domino sacrificia sua quam obedientiam præcepti sibi per Samuelem prophetam injuncti.12 Sic et Achab rex Israel fuit deceptus, post miraculosam victoriam contra Syros parcens regi eorum, meliorem judicans suam misericordiam quam divini præcepti rigorosam exsecutionem.3

Præterea, tempore abbatis Moysis, fuit in Scythi senex nomine Heron, qui magis quam quinquaginta annis vixit in eremo illa, singularem abstinentiæ districtionem observans, atque deserti secreta ultra omnes ibi habitantes miro fervore amplectens. Hic tantus propter indiscretionem suam a diabolo decipi est permissus, quia proprio judicio maluit regi, quam consiliis et collationibus institutisque Fratrum ac Patrum obedire ac gubernari. Nam tanta districtione servavit sua jejunia et cellæ secreta, quod nec in solennitate paschali acquievit cum Fratribus manducare, sed solus fugit ad cellam, ne vel modica sumptione parvi leguminis videretur suum propositum relaxasse. Qua præsumptione deceptus, et angelum Satanæ pro angelo lucis cum ingenti veneratione accipiens, atque ejus præceptis prompte obediens, ex dæmonis illius persuasione in profundissimum puteum se intempesta nocte projecit: quia promiserat ei diabolus, quod propter labores suos ac merita nullatenus læderetur, sed illæsus exiturus esset de puteo: qui erat tam profundus, quod ejus profunditatem ac fundum oculus corporalis nequibat percipere. De quo dum grandi Fratrum labore fuisset pene exsanguis extractus, et super hoc omnes in eremo vehementissime tristarentur, ipse die tertio moriturus, quod pejus est, in suo permansit obstinatus errore, ita quod nec experimento suæ mortis ei poterat persuaderi quod diabolica fuisset calliditate illusus. Unde a presbytero Paphnutio vix precibus potuit obtineri ut non inter perfidos reputaretur, et memoria atque oblatione defunctorum judicaretur indignus.

Ecce quam detestabile est vitium singularitatis, quam periculosa est indiscretio, quam vitiosa est immansio proprii sensus, et quanta mala oriuntur in religioso ex illis! Simus ergo in omnibus dociles, dirigibiles, singularitatem, ostentationem et omnem vanitatem odientes ac fugientes; nec aliquis sit securus, sed omnes simus jugiter timorati, non in annorum numero spem ponentes, nec de corporalibus exercitiis præsumentes, sed de profectu veræ humilitatis ac obedientiæ gloriemur in Domino.

Footnotes

  1. I Reg. xiii, 9 et s.; xv, 22. ↩

  2. collat. II, c. 3 et s. ↩

  3. III Reg. xx, 29 et s. ↩

Chapter 24 of 69