Articulus 25
Qualiter Satanas in specie angeli sancti monachos duos decepit.
CUIDAM Fratri diabolus diu ac sæpe in forma angeli boni apparuit. Cujus revelationibus credidit ille, tenens quod esset angelus lucis : nam singulis quoque noctibus Satanas ille cellam Fratris replevit luce. Tandem Fratri præcepit ut filium suum secum morantem occidens offerret Deo, quatenus per hoc compararetur Abrahæ patriarchæ. Cui præcepto Frater protinus obedisset, nisi puer videns eum extra consuetudinem cultellum acuere, et vincula quærere quibus se posset ligare, ex timore fugisset.
Præterea, in Mesopotamia monachus fuit in cella solitarius manens, tam rigorosam abstinentiam faciens, quod vix paucissimi poterant eam sequi. Iste multis annis sic vivens, post tantos labores atque virtutes, quibus omnes monachos ibi habitantes excessit, ad extremum ita diabolicis apparitionibus, revelationibus somniisque deceptus est, ut christiana fide relicta, ad Judaismum et circumcisionem corruerit. Volens namque diabolus eum decipere, primo per multos dies ei multa verissima revelavit. Deinde ostendit ei populum christianum cum Apostolis ac ceteris ejus principibus in magna miseria constitutum, Judæos vero cum Moyse et Prophetis in gloria magna; suasitque monacho, ut si vellet beatitudinem adipisci, ad Judaismum converteretur.
Ex his exemplis reddamur cauti et timorati, ne somniis nostris ac vanis phantasmatibus credamus, nec faciliter revelationibus aut apparitionibus fidem adhibeamus; sed in primis illuminationem Spiritus Sancti cordialiter invocemus, quatenus quod verum est, nobis inspirare, atque ab omni deceptione nos præservare dignetur. Hinc etiam non simus curiosi, revelationes aut apparitiones desiderando, ne involvamur periculis; sed superiorum nostrorum informationibus obtemperemus, et eis ac viris sapientibus, virtuosis, expertis, discretis, cordium nostrorum pandamus secreta, atque eorum consiliis stemus : per hoc namque maxime superatur diabolus, ac vera obtinetur discretio.
Chapter 26 of 69