Articulus 20
Introductio exemplaris qualiter vana gloria tentat ac decipit hominem.
VANA gloria periculosum et inquietum est vitium, non cessans vexare virum devotum;1 et quo magis dejicitur, magis insurgit. Perfectos quoque impugnat, et post omnium ceterorum exstirpationem vitiorum mentem invadit. Unde et Ezechiam virum sanctum, ad cujus petitionem centum octoginta quinque millia hominum angelus interemit in castris Assyriorum, et sol rediit retro per lineas decem, vita quoque ejusdem Ezechiæ per quindecim annos est prolongata, post omnia illa superavit gloria vana in legatione nuntiorum regis Babylonis.234 Similiter Oziam regem post multos actus virtutum vicit hæc pestis, quia sacerdotale sibi usurpavit officium.5
Denique, quosdam in tantum vincit et occupat gloria vana, ut putent se veraciter agere quæ solum ex phantastica agunt illusione.6 Unde dum senex quidam isset ad visitandum quemdam Fratrem in Scythi, et appropinquans cellæ Fratris audisset eum loquentem, substitit parum, cupiens scire quid legeret de Scripturis. Quumque aurem diligentius applicuisset, audivit eum quasi exhortatorium facere in ecclesia sermonem ad populum, et finito sermone, rursus mutato officio, quasi celebrare catechumenis Missam. Tunc senex pulsavit, et Frater eum reverenter accepit, atque interrogavit quando venisset. Cui senex grate joculariterque respondit: Modo veni, quando tu Missam catechumenis celebrabas.
I Cor. iv, 7. Eradicemus ergo hoc stolidissimum vitium, scientes omne nostrum meritum esse Dei donum (juxta illud Apostoli: Quid habes quod non accepisti?), et igitur in Deo dumtaxat esse gloriandum, et ei regratiandum.
Footnotes
Chapter 21 of 69