Skip to the text

Articulus 16

De obedientia et continentia duorum adolescentium.

QUIDAM fidelis ficus portavit Joanni dispensatori ecclesiæ quæ erat in Scythi: quas ille statim per duos Fratres adolescentulos misit seni infirmo in interioribus solitudinis commoranti. Quumque Fratres illi essent in via, repente densa nebula sic aerem obscuravit, quod iter perdiderunt; atque per totam diem ac noctem discurrentes per eremum, cellam senis infirmantis non potuerunt invenire: nam decem et octo millibus ejus cella distabat ab ecclesia. Tandem adolescentuli præ lassitudine et labore, præ fame et siti deficientes, genibus in oratione fixis, spiritum Domino reddiderunt. Qui per vestigia sua diu quæsiti, inventi sunt exspirasse, et ficus intactas servasse. Nam potius elegerunt animam quam fidem depositi in sæculo perdere, et vitam corporalem magis amittere quam spiritualis patris mandatum infringere.

Discamus ergo et nos in omnibus fideliter obedire, atque (ut beatissimus pater Macarius docuit) discretionem in cunctis servare; et ita jugiter conversemur, quasi die quolibet morituri, et quasi adhuc centum annis victuri, ut nulla ira, nulla commotio, nulla malitia perseveret in corde, nec per indiscretum fervorem quisquam se destruat.

Chapter 17 of 69