Articulus 28
De vita atque virtutibus sancti abbatis Paphnutii.
IN exercitu illo anachoretarum in Scythi commorantium, qui tanquam splendidissima astra in tenebris hujus mundi fulgebant, fuit sanctus vir Paphnutius, presbyter congregationis loci illius: qui in solitudine illa vastissima usque ad finem vitæ suæ duravit; nec cellam mutavit in qua cœpit junior habitare, quum tamen cella sua per quinque milliaria distaret a loci illius ecclesia. Denique sabbato aut die dominica ad ecclesiam veniens, ne vacuus rediret ad cellam, vas aquæ qua per totam utebatur hebdomadam, propriis humeris ad cellam suam portavit; quumque nonaginta esset annorum et amplius, nunquam permisit vas illud sibi portari ab aliquo juniorum. Hic vir sanctus in adolescentia sua in cœnobio vixit, et ibi in omni humilitate, obedientia ceterisque virtutibus miro fervore profecit. Deinde sublimioris vitæ desiderio inflammatus, eremum est ingressus, et secretiora solitudinis penetravit latibula, ubi tanto fervore divinorum contemplationi et vitæ quietissimæ fuit intentus, quod et anachoretarum superavit virtutes; et universorum vitavit adspectus, in tantum quod ab ipsis anachoretis difficulter atque rarissime poterat deprehendi, ita quod angelorum quotidiano consortio delectari ac perfrui credebatur. A Patribus quoque ob suam nimiam abstractionem cognominatus est Bubalus.
Tanti igitur Patris accendamur exemplis, ejus humilitate, obedientia et fervore, perseverantia contemplationisque assiduitate erudiamur ac proficiamus.
Chapter 29 of 69