Articulus 22
De inseparabili sodalitate Cassiani et abbatis Germani, atque rigore et sapientia abbatis Moysis; de illusione quoque Joannis abbatis.
D JOANNI Cassiano ab exordio spiritualis militiæ tam individuum contubernium atque consortium fuit cum abbate Germano, tam in cœnobio quam in eremo, ut omnes in solitudine, ad corroborandam eorum propositi parilitatem ac amicitiam, dicerent unam mentem ac animam duobus inesse corporibus.1 Hi pariter abbatem Moysen accesserunt, et verbum ædificationis postulaverunt ab eo cum lacrimis, scientes hunc esse rigorem animi ejus, ut doctrinam perfectionis nequaquam proponeret nisi his qui eam fideliter cupiebant, cum omni cordis affectione ac contritione quærebant.
Denique, inter probatissimos Patres in eremo Scythi morantes, abbas Moyses dulciter fragrans non solum actuali, sed et theorica seu contemplativa perfectione, sublimiter radiabat. Hic duas fecit collationes venerabilibus patribus Cassiano atque Germano: primam de destinatione et fine monachi; secundam, de gratia discretionis.2 Porro in prima collatione refert de sancto abbate Joanne quemadmodum a spiritu indiscretionis fuit semel deceptus. Quum enim abbas ille Joannes exhausto corpore refectionem per duos dies continuos distulisset, postmodum ei ad refectionem eunti apparuit dæmon in forma tetri Æthiopis, et ad Joannis genua ironice se prosternens, dixit: Indulge mihi, abba, quia ego tibi hunc laborem imposui. — Si vero talis ac tantus pater taliter fuit illusus, quantum nos timere oportet ne sub specie boni decipiamur? Ideo Deum jugiter deprecemur ut ab omni diabolica illusione, circumventione, tentatione nos liberet. Transfigurat namque se Satanas in angelum lucis. Propterea discretionis spiritu maxime indigemus.3
Footnotes
Chapter 23 of 69