Articulus 26
Recitatio abbatis Serapionis.
DIXIT abbas Serapion : Quum adhuc adolescentulus habitarem cum abbate Theona, ex suggestione diaboli quotidie unum paximacium (id est panem certi ponderis) abbate ignorante subtraxi et manducavi. Quod quamvis prava consuetudine ac delectatione continuavi, tamen manducatione illa furtiva completa, plus remorsu conscientiæ affligebar quam manducando delectabar. Quum autem quadam vice abbas ille Fratribus ad se venientibus contra gulæ vitium atque tyrannidem loqueretur, et quemadmodum manifestatione propriarum cogitationum et actionum inimicus vincatur; cogitans ego quod Deus revelasset seni quod feceram, post occultos gemitus in apertos singultus lacrimasque prorupi, et paximacium quod subtraxeram producens in medium, veniam in terram prostratus cum multis lacrimis postulavi. Dixitque senex: Confide, o fili, absolvit te de vinculis vitii hujus tua confessio, etiam me tacente; et adversarium tuum diabolum nunc fortius tua humili confessione vicisti, quam ipse te antea superavit. Adhuc sene loquente, ecce quasi fumus aut lampas accensa de sinu meo egrediens cellamque exiens, ita totam cellam replevit fœtore, ut vix in ea possemus sedere; nec unquam me amplius tentatio illa invasit. Tunc ait senex: Ecce veritatem verborum meorum Dominus tibi visibiliter demonstravit; ne hosti jam pulso amplius præstes locum.
Chapter 27 of 69