Articulus 5
De sancta et indiscreta obedientia abbatis Joannis, cujus merito consecutus est gratiam prophetiæ.
ABBAS Joannes, de quo S. Hieronymus in exordio primi libri Vitaspatrum conscripsit, ab adolescentia sua usque ad virilem ætatem seniori et spirituali patri tam obediens obsequiosusque fuit, ut et ipse senior miraretur. Et volens probare an tanta discipuli sui obedientia ex recta intentione et vera humilitate procederet, multa ei quasi irrationabilia aut quasi impossibilia sæpe injunxit. Nam quadam vice lignum aridum fixit in terram, Joanni præcipiens ut illud quotidie aqua bis irrigaret, donec ramos produceret. At ille spiritualis patris præceptum discutere non præsumens, nec rei imperatæ impossibilitatem adspiciens, promptissime obedivit, totoque anno aquam per duo fere milliaria afferens, lignum illud indesinenter, ut senior jussit, rigavit quotidie, ita quod nec diei solennitas, neque infirmitas corporis, nec hiemis frigus eum ab inchoato opere retardavit. Videns igitur senex imperturbatam atque mitissimam sedulitatem obedientiæ sui discipuli, labori ejus compatiens, lignum evulsit, et Joannem ab irrigatione cessare præcepit.
Præterea, quum tempore quodam ad senem hunc Fratres aliqui ædificationis gratia advenissent, et discipuli humilitatem obedientiamque stuperent, vocavit senex discipulum, jubens ei ut vas olei quod eorum atque advenientium usibus solum remansit, per fenestram deorsum projiceret. Quod ille confestim implevit, non attendens præcepti ineptitudinem, diuturnam eorum necessitatem, imbecillitatem corporis, indigentiam victus.
Insuper, aliis Fratribus visitantibus senem præfatum, atque Joannis discipuli ejus humilitate atque obedientia informari optantibus, senex præcepit Joanni : Lapidem illum advolve ad nos festinanter. Qui propter reverentiam senis accedens, toto conatu implere præceptum tentavit, in tantum quod non solum proprium corpus ac vestimentum, sed lapidem quoque perfudit sudore : lapis namque adeo fuit magnus, quod a magna hominum turba poterat vix moveri.
Denique, merito hujus indiscretæ, sanctæ ac simplicis obedientiæ ad tantam perductus est gratiæ ac virtutum perfectionem, quod et spiritu prophetiæ impletus est, et summis mundi principibus notus et honorabilis est effectus, in tantum quod religiosissimus imperator Theodosius pugnam inire contra tyrannos robustissimos non audebat, nisi prius abbatis Joannis confortaretur responsis: quibus tanquam divinis confidens oraculis, triumphum in desperatis bellis miraculose obtinuit. Heu! quid ad ista dicemus, qui nec piis et rationabilibus atque facilibus superiorum nostrorum obedimus præceptis, nisi forte cum murmuratione ac tædio? Imo præcepta, exhortationes et facta Patrum nostrorum sæpe ex levi occasione judicare, discutere, reprobare, aspernari præsumimus: quod totum periculosum temerariumque consistit. Idcirco autem sic agimus, quoniam non in profunda humilitate, salubri mortificatione, columbina simplicitate conversationem nostram fundamus; sed sapientes sumus in oculis nostris, audaces, nobis ipsis placentes, non vere abnegantes nos ipsos, sed voluntatem nostram, quam per votum solenne Deo obtulimus, vitiose resumentes. Emendemus ergo nos plene, prout nostra requirunt vocatio atque professio.
Chapter 6 of 69