Articulus 27
De edacitate cujusdam Fratris.
FUIT institutum in Scythi, ut unusquisque Fratrum quotidie duobus paximaciis esset contentus. Erat autem ibi Frater cui hæc observatio erat difficilis: idcirco protrahebat jejunium usque in tertium diem, ita quod die suam refectionem immediate sequente nihil comedebat, quatenus tertio die quatuor paximacia manducando posset se saturare. Quod pertinaciter fecit ad tempus; et tandem, quoniam proprio judicio magis quam Patrum informationibus acquievit, a Deo relictus, ad sæculum rediit.
Quid ad istud dicemus? Si tam culpabile reputabatur solo pane se saturare, quid de nobis ipsis sentire debemus, qui cibis diversis et potibus delicatis usque ad saturitatem replemur quotidie? Nonne infinitam habemus rationem, imo (ut sic loquar) coactionem humiliandi nos ipsos et parvi pendendi conversationem hanc nostram?
Chapter 28 of 69