Skip to the text

Articulus 19

De operositate monachorum Ægypti, et de facto quodam abbatis Pauli, et de doctrina abbatis Moysis.

SANCTI Patres nequaquam patiebantur in Ægypto monachos, maxime juvenes, esse otiosos. Et monachi illi non solum non acceperunt necessaria vitæ ab aliis, sed de propriis quoque laboribus non tantum refecerunt peregrinos advenientesque Fratres, sed etiam Fratribus in Libya constitutis sterilitate terræ et fame afflictis, atque incarceratis in urbibus, magnam miserunt victus substantiam, de fructu manuum suarum rationabile et verum Deo sacrificium offerentes. Hinc sanctorum Patrum hæc est antiquissima ac probata sententia, monachum operantem dæmone uno tentari, otiosum vero innumeris dæmonibus impugnari.

Denique, abbas Paulus, probatissimus Patrum, quum in eremo vastiori ac remotiori moraretur, et ibi ex palmarum fructibus ac modico horto victum haberet sufficientem, nihilo minus quotidie ex palmarum foliis fecit opus manuale, quasi ex illius pretio sustentandus fuisset. Quumque ex operibus totius anni spelunca sua fuisset impleta, omnia concremabat, quoniam tam remote habitabat a villis et oppidis, quod vectura seu deportatio operum suorum ad habitata loca amplius constitisset quam operum pretium fuit: hoc docens exemplo quam necessarium sit monacho opus manuum exercere ad evadendum cogitationes pravas et otiositatem atque acediam.

Insuper, quum abbas Cassianus circa principium habitationis suæ in eremo dixisset sanctissimo abbati Moysi, Quia heri fui ab ipsa acedia gravissime molestatus, nec potuissem liberari ab ea nisi protinus ad cellam cucurrissem Pauli abbatis; ille respondit: Non te liberasti ab ea, nec eam vicisti, sed magis te ei deditum ac subditum præbuisti. Gravius namque te de cetero tanquam desertorem cellæ ac fugitivum spiritus acediæ impugnabit, quem a conflictu vidit fugisse, nisi de cetero ei resistas, non exeundo de cella aut somni admittendo torporem, sed patientia ac insistentia operum bonorum assidua. Unde per experientiam est probatum, tentationem acediæ non declinando esse fugiendam, sed resistendo vincendam. — Idcirco semper aliquid boni agamus, et vicissitudine actuum virtuosorum superemus pigritiam, nunc orando, nunc psallendo, nunc meditando, nunc studendo, nunc scribendo, aut alia opera, maxime a præsidente injuncta, agendo. Quod si istud alicui ad tempus difficile fuerit, inferat sibi ipsi violentiam salutarem per aliquot dies, faciendo sibi usum bonum, quamvis cum tædio et labore, et invocet Dei auxilium; sicque in brevi experietur profectum, et sentiet gustum in prætactis virtutum operibus.

Chapter 20 of 69