Articulus 24
De duorum Fratrum deceptione, et unius eorum perditione.
DUO Fratres per vastissimam eremum ambulantes, nullam escam sumere decreverunt, nisi quam per se ipsum Deus eis præstaret. Quos quum per deserta errantes atque esurie deficientes Marsitæ (qui sunt ferocissimi homines) conspexissent, eis ex compassione cum panibus occurrerunt. A quibus unus Fratrum illorum, discretione subveniente, cibum accepit, reputans sibi a Deo missam escam quam tam crudelissimi homines sibi contra suam consuetudinem spontanee obtulerunt. Sunt enim homines illi ita feroces, quod non desiderio prædæ, sed sola crudelitate ad effusionem sanguinis impelluntur. Porro alter Frater in sua indiscretione perdurans, cibum ab illis accipere noluit, eo quod a Deo sibi non præstaretur. Et quamvis amborum decretum sive propositum non sumendi cibum nisi a Deo, ex indiscretione ac reprehensibili persuasione descendit, unus tamen, succurrente discretione, id quod incaute ac temere conceperat, emendavit.
Deum ergo quotidie exoremus quatenus lumine sanctæ discretionis, quæ est virtutum auriga, directrix ac custos, corda nostra de die in diem copiosius illustrare dignetur.
Chapter 25 of 69