Skip to the text

Articulus 10

De profectu abbatum Phesii et Joannis.

ABBAS Joannes, pater magni cœnobii, abbatem Phesium in vastissima eremo commorantem visitans, interrogavit eumdem tanquam antiquissimum consortem, quid per quadraginta annos solus in eremo habitans profecisset. Respondit : Nunquam vidit me sol comedentem, id est, infra tot annos non comedi ante solis occasum. Cui dixit abbas Joannes : Nec me sol vidit iratum.

Porro idem abbas Joannes quum esset moriturus, filiis suis ipsum cum mœrore circumstantibus, atque rogantibus ut eis aliquod memoriale verbum tanquam hereditarium quoddam legatum proferret atque relinqueret, per quod ad perfectionem compendiosius possent ascendere, dixit cum gemitu : Propriæ voluntati nunquam acquievi, nec alium docui quod ego prius non feci.

Horum ergo sanctorum Patrum exemplis sobrietatem mansuetudinemque discamus. Nec promptuli simus ad fabulandum, nec præsumptuosi ad instruendum; sed ad frangendum in omnibus proprias voluntates fortes simus et alacres. Hinc namque Jacobus ait apostolus : Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.1

Footnotes

  1. Jacob. 1, 19. ↩

Chapter 11 of 69