Skip to the text

Articulus 4

De caritativo fervore quorumdam Fratrum in communi obsequio.

QUUM in cœnobio quodam ligna deescent, ita ut pro conventu esca præparari non posset, jussit abbas ut crudo cibo Fratres interim vescerentur : quod et cunctis complacuit. Porro Fratres hebdomadarii mercede communis obsequii se privari dolentes, ad latissimam eremum transeuntes, spinulas et minutissima ligna in aridissimis locis congregaverunt cum grandi labore, atque ex his ignem construentes, consuetam Fratribus refectionem exhibuerunt.1 Quorum docemur exemplo, ut juxta doctrinam Apostoli, per caritatem serviamus invicem. Sed longe ab hac caritate et pietate distant religiosi qui ad laborandum pro communi domus utilitate, ad scribendum pro usu generali conventus, sunt tardi, imo et ad obediendum involuntarii, sed ad faciendum, laborandum, scribendum pro proprio usu aut commodo, et ad satisfaciendum desiderio propriæ voluntatis, sunt ferventes, proni ac agiles, non pensantes illud Apostoli : Caritas non quærit quæ sua sunt;2 et quod sanctus ait Bernardus : Ingratum est Spiritui Sancto quidquid ei obtuleris, neglecto eo ad quod teneris.

Footnotes

  1. Galat.v,13. ↩

  2. 1 Cor. xiii, 5. ↩

Chapter 5 of 69