Skip to the text

Articulus 30

De puritate et eminentia abbatis Sereni.

VIR sanctus, re et nomine Serenus, præclara sanctitate ac continentia fuit ornatus:1 cujus interior virtus ac sanctitas non solum in actu ejus ac moribus, sed etiam in ipso vultu mirabiliter resplendebat. Specialiter tanta virtus castitatis ei collata est, quod nec in somno neque in vigilia naturalibus carnis incentivis seu motibus inquietabatur. Quum enim Deum die ac nocte incessabilibus precibus, jejuniis atque vigiliis exorasset pro virtute et gratia internæ castitatis cordis ac animæ, et jam se in hac re exauditum experiretur, ita quod nullos concupiscentiæ æstus sensit in corde; suavissimo castitatis gustu recreatus et inflammatus, majorem munditiæ desideravit perfectionem, cœpitque intensioribus jejuniis, vigiliis obsecrationibusque insistere, Deum rogans ut tantam ei castitatis munditiam dignaretur præstare, ut nec naturali ac simplici concupiscentiæ motu pulsaretur in corpore. Quumque præfatis modis Deum diu cum lacrimis invocasset, venit ad eum angelus Dei in visione nocturna, et ventrem ejus quasi aperiens, quamdam igneam carnis strumam seu massam de visceribus ejus evellens atque rejiciens, et omnia intestina locis suis restituens, dixit: Ecce incentiva tuæ carnis abscissa sunt, et obtinuisse te scias perpetuam corporis puritatem quam fideliter popoposcisti.

Itaque tam beatissimi Patris exemplo studeamus concupiscentias carnis reprimere et stimulos ejus vitare, omnemque occasionem carnalium desideriorum ac motuum evitare, atque pro gratia ista Dominum assidue invocemus ac fervide; sobrietati quoque operam demus, et tactum incautum, similiter visum incircumspectum, cogitationes etiam indecentes, impuras, illicitas fugiamus.

Footnotes

  1. collat. VII, c. 1 et s. ↩

Chapter 31 of 69