Skip to the text

Articulus 31

De castigatione paterna abbatis Pauli.

SANCTUS vir abbas Paulus quiete solitudinis atque silentio ad tantam mentis puritatem pervenit, ut non solum vultum feminarum, sed et vestes earum nollet adspicere. Quumque cum abbate Arthebio pergeret ad visitandum quemdam seniorem, et mulierem sibi obviantem videret, tam celeri fuga ad suam rediit cellam, ut nullus a facie leonis aut draconis tam velociter fugeret; ita quod nec clamore ac precibus abbatis Arthebii potuit revocari. Quod quamvis zelo castitatis ac puritatis ardore sit factum, quoniam tamen non secundum scientiam sed indiscrete præsumptum est, quia non solum familiaritatem feminarum, sed et figuram earum exse-

Chapter 32 of 69