Articulus 34
De occisione quorumdam sanctorum eremitarum ab infidelibus.
IN partibus Palæstinæ juxta vicum Thecue, de quo oriundus fuit Amos propheta, amplissima solitudo est usque ad crabatur; idcirco tali ac tanta castigatione mox a Deo percussus est, quod totum corpus ipsius fuit paralysi dissolutum, nec ullum membrum ipsius potuit pristinum exercere officium, non manus, non lingua, non oculus.1 Insuper ad tantam infirmitatem devenit, quod a solis mulieribus poterat ei ministrari ac subveniri. Unde ad sacrarum virginum monasterium deportatus, cibum ac potum, quos nec signo potuit petere, de manibus feminarum accepit; et in cunctis necessitatibus corporis, feminarum servivit ei benignitas per quatuor annos, videlicet usque ad finem vitæ suæ. Qui licet in tantis esset languoribus constitutus, tanta tamen virtutum gratia processit ex eo, quod infirmi uncti oleo quod corpus ipsius tetigerat, protinus curabantur; et tanta fecit miracula, quod etiam infideles consideraverunt infirmitatem ejus ex divina dispensatione ac paterna dilectione sibi esse immissam, gratiam vero sanitatum quas agebat in aliis, sibi a Deo præstari in testimonium suæ puritatis, et pro manifestatione meritorum suorum. — Ecce quomodo Deus electissimos suos arguit et castigat in vita præsenti.2
Footnotes
Chapter 34 of 69