Articulus 33
Qualiter duo philosophi et magi per S. Antonium sint conversi.
DUO philosophi magicis artibus instructi, et B. Antonio invidentes propter celebritatem suæ famæ et copiosum concursum hominum ad eumdem, eum quoque despicientes velut imperitum et idiotam, voluerunt eum turbare, et ad minus de cella sua expellere; miseruntque ad impugnandum eum pessimos dæmones. Sentiens autem Antonius cogitationes malignas oriri in se, signum crucis pectori suo ac fronti impressit, suppliciterque oravit, ita quod dæmones ei approximare nequaquam audebant, et sine effectu redierunt ad magos. Tunc magi spiritus nequiores miserunt ut impugnarent sanctum abbatem Antonium. Quibus item nihil proficientibus, cognoverunt magi magnam inesse virtutem fidei christianæ; et venientes ad beatissimum patrem Antonium, narraverunt ei quidquid ei egerunt, et cur eum expellere voluerunt, et petierunt se fieri Christianos.
Discamus ergo et nos universis dæmonum tentamentis, orando, dominicam passionem rememorando, crucis signaculo nos armando, ac cetera virtutum exercitia peragendo, resistere ac prævalere, quemadmodum scriptum est: Resistite diabolo, et fugiet a vobis; et rursus: Nolite locum dare diabolo, hoc est, impiis cogitationibus nolite immorari, condelectari, consentire.
Chapter 33 of 69