Skip to the text

Articulus 32

De castigatione consimili abbatis Moysis.

PRÆTEREA, abbas Moyses quum esset vir singularis atque eximiæ sanctitatis, tamen quum cum abbate Macario disputans, unum sermonem durius protulisset contra Macarium, quadam opinione præventus, tam diro dæmoni confestim est traditus et obsessus, quod humanas egestiones per os suum ejecit sive ingessit. Quod flagellum Deus misericorditer ei inflixit, ne vel modica culpa per aliquantulum tempus maneret in eo, sed mox curaretur ab illa, de cetero quoque consisteret cautior. Unde et statim abbate Macario pro eo orante, spiritus immundus ab ipso fugatus est.

Hinc etiam constat, quod contemnendi non sunt qui immundo traduntur spiritui: quia pro eorum purgatione et salute frequenter hoc accidit.

Arabiam et Mortuum mare extenta : in qua sanctissimi monachi diu commorati, repente a latrunculis Sarracenorum sunt interfecti. Quorum corpora tam a pontificibus regionis illius quam a populo Arabum tanta sunt veneratione suscepta et inter sanctorum martyrum reliquias condita, quod duarum urbium innumerabiles habitatores inter se usque ad gladiorum conflictum rixati sunt qui illorum Sanctorum corpora obtinerent, aliis de vicinitate commorationis illorum, aliis de originis propinquitate gloriantibus. Porro Cassianus et abbas Germanus, mirantes quod viros tam sanctos permisit Deus ab impiis trucidari, perrexerunt ad abbatem Theodorum habitantem in Cellis : qui locus inter Nitriam et Scythi situs, per quinque milliaria distat a Nitria, et per octoginta milliaria ab eremo Scythi. Itaque interrogaverunt sanctum patrem Theodorum cur justus Deus permiserit tam perfectissimos viros a pravissimis occidi hominibus. Super quo Theodorus fecit eis pulcherrimam collationem, docens quod Deus permittit justos in vita hac a reprobis et perversis multipliciter tribulari ex causa multiplici, ut scilicet a suis quotidianis purgentur peccatis, atque in gratia crescant et gloriosius coronentur, aliis quoque in exemplum patientiæ proponantur, et Christo propter se passo plenius conformentur.

Simus ergo et nos in omni tribulatione veraciter patientes. Et quoniam viri sancti tam durissima adversa perpessi sunt etiam absque propria culpa, quamvis non sine rationabili causa, discamus saltem parva adversa æquanimiter pati, et pro nostris defectibus ac peccatis corripi ac castigari non dedignemur.

Chapter 35 of 69