Skip to the text

Articulus 36

De S. Arthebio episcopo et beatissimo Chæremone abbate.

VIR sanctus Arthebius, de quo superius facta est mentio, de vita et ordine anachoretarum in episcopum est assumptus, et in episcopatu nihil de pristina humilitate omisit, nihil de rigore et cordis custodia relaxavit.1 Hic sanctus vir Cassianum et Germanum abbates ad se venientes accepit piissime, atque eorum desiderio cognito, ait : Venite et videte senes non longe a nobis morantes, quorum sanctitas in eorum vultu resplendet, ita quod solus eorum adspectus magnam confert intuentibus ædificationem. Itaque primo duxit eos ad abbatem Chæremonem, vultu alacrem et jucundum. Qui quum plus quam centum esset annorum, ita orationum assiduitate et ætatis vetustate incurvatum est dorsum ejus, quod quasi in primævam redactus infantiam, progrediebatur porrectis atque submissis manibus tenens terram: non tamen prioris conversationis dimisit rigorem. Hic abbas dignissimus ad vehementem humillimamque instantiam Cassiani et Germani tres præclaras fecit collationes: primam de perfectione caritatis, secundam de castitate, tertiam de protectione Dei et libero arbitrio. Denique in collatione illa de castitate ostendit, quod ad illam sublimem castitatem quam evangelicæ legis sapientia docet, nullus philosophorum pervenit, nec aliquis absque supernaturali Dei auxilio valet pertingere. Et inter cetera refert quemadmodum quidam physionomiæ peritus, viso Socrate philosophorum famosissimo, dixit:2 Oculi corruptoris puerorum. Quo audito, discipuli Socratis voluerunt in virum illum insurgere, et quasi injuriam sui magistri vindicare. Quos ipse compescuit, dicens: Sum quidem, sed contineo.

Itaque exemplo S. Chæremonis studeamus viriliter agere et discretum servare rigorem usque in finem. Postremo, exemplo Socratis, qui ex naturali dispositione fuit tam corruptissimæ inclinationis, et tamen per diligentiam et laborem suum fuit inter suos tanquam optimus, animemur et accendamur ad superandum nos ipsos et proprias infectiones ac pravas affectiones, invocando indesinenter auxilium Spiritus Sancti, et item quod in nobis est instanter atque fideliter peragendo.

Footnotes

  1. collat. XI, c. 2 et s. art. XIV. ↩

  2. collat. xiii, c. 5. ↩

Chapter 37 of 69