Articulus 35
De importuno labore Fratris cujusdam.
QUIDAM probatissimus senior transiens juxta cellam cujusdam Fratris, vidit eum gravi malleo frangentem durissimum lapidem.1 Vidit quoque Æthiopem juxta Fratrem stantem et secum percutientem, eumque ad operis illius importunam et indiscretam instantiam ignitis facibus instigantem. Quumque Frater præ lassitudine vellet parum quiescere aut operi finem imponere, rursus a dæmone inflammatus cœpit percutere. Quod senior ille diu intuens, et contra tantam diaboli illusionem commotus, divertit ad cellam Fratris, et eum salutans : Quid agis, inquit, o Frater ? At ille : Laboravimus, ait, contra saxum istud durissimum. Dixitque senex : Bene dixisti, Laboravimus : quia non solus eras percutiens, sed adsistit tibi non tam verus adjutor quam violentissimus instigator, quem non vidisti.
Ex hoc exemplo instruimur ne alicui operi exteriori indiscrete insistamus, sed congrua hora cessemus seu interrumpamus, præsertim dum ad divina fit pulsus, aut aliud salubrius est agendum, vel præsidens aliud quid injungit. Verumtamen multi instar præfati Fratris immoderato fervore occupationi insistunt exteriori, et similiter ut Frater ille a dæmonibus illuduntur.
Hucusque introducta sunt exempla ex primo Collationum Patrum volumine. Sequitur narratio exemplorum ex libro Collationum secundo.
Footnotes
-
collat. IX, c. 6. ↩
Chapter 36 of 69