Skip to the text

Articulus 37

De justitia cujusdam viri sæcularis qui in conjugio absque carnali copula vixit.

RETULIT Fratribus abbas Joannes, quod quadam vice habens secum quemdam ferocissimo dæmone obsessum, quum adjuraret dæmonem ut exiret, dæmon ejus præcepta et adjurationes despiciens, protestabatur se propter eas non egressurum de homine illo.1 Quum vero quidam vir sæcularis ad Joannem abbatem intraret, portans ei quasdam primitias frugum suarum, dæmon viri illius adventu perterritus, et nomen ejus cum maxima reverentia exprimens, statim exivit ac fugit. Quod abbas Joannes valde admirans, cœpit a viro illo inquirere quæ esset conversatio sua. Qui dixit se esse sæcularem et uxoratum. Tunc Joannes virtutem et excellentiam gratiæ ejus considerans, diligentius sciscitabatur quænam esset quotidiana ipsius vita. Qui ait: Rusticus sum, et quotidianum victum opere manuum mearum acquiro. Nec alicujus boni mihi sum conscius, nisi quod nunquam ad ruralia opera exeo mane, neque de sero ab eis domum revertor, nisi prius in ecclesia pro quotidiani victus adeptione Deo bonorum omnium largitori gratias agam; nec unquam de fructibus meis quidquam manduco, nisi prius eorum primitias atque decimas Deo obtulero; nec unquam boves meos per alienam messem transduco, nisi prius ligavero ora ipsorum, ne aliquid damni inferam proximis meis. Præterea, quum abbas Joannes ista omnia nequaquam tanti meriti reputaret, ut propter ea vir ille sibi præferretur et potentior esset apud Deum, ideoque virum illum diligentissime interrogaret quidnam occulti boni operaretur quo tantæ virtutis et efficaciæ esset; ille tam sollicita inquisitione adstrictus, respondit: Ante undecim annos, quum monachus fieri vellem, vi et præcepto parentum meorum compulsus, duxi uxorem, quam, alio nullo sciente, usque in præsens virginem loco sororis custodio. Quo audito, sanctus abbas Joannes summe miratus est, et coram viro illo clamavit: Non immerito dæmon qui me despexit, tuam præsentiam tolerare non potuit, quoniam tu tot annis servasti quod ego non solum in juventutis fervore, sed nec modo in senectute mea attentare auderem.

Itaque viri illius exemplo, simus amatores ac indeficientes observatores justitiæ, nec aliquem scandalizemus. Ejus quoque comparatione despiciamus nos ipsos valde, qui nec uno die servaremus quod ille usque in finem vitæ servavit, si tanta atque tam licita nobis esset facultas carnalis commixtionis ut fuerat ei. Nec parvi pendamus homines sæculares, neque nos ipsos eis inaniter præferamus, quoniam quæ occulta bona in eis sint prorsus nescimus; sed proprium imperfectum, et quod tam parum in religione per tantum tempus profecimus, defleamus.

Footnotes

  1. collat. xiv, c. 7. ↩

Chapter 38 of 69