Articulus 39
De duobus miraculis abbatis Abrahæ.
RETULIT quoque abbas Nesteros, vir in omni virtute præclarus, et ingenti scientia decoratus, quod abbate Abraham metendi causa ad Ægyptum pergente, occurrit ei mulier arida habens ubera, portans infantulum suum præ defectu lactis pene defunctum: quæ sanctum virum lacrimis precibusque pulsavit ut sibi atque puerulo succurrere dignaretur. Cui quum abbas Abraham calicem aquæ signo crucis impresso porrexisset potandum, et illa potasset, protinus ubera ejus cœperunt lacte redundare copiose et vere miraculose.
Rursus, quum idem abbas Abraham ad quemdam descenderet vicum, circumdatus est turbis infidelium subsannantium, atque dicentium ei: Si servus Dei es, sana istum contractum, multis annis potestate ambulandi destitutum, et ut vides, reptantem, ut nomen et fidem Christi, quem colis, vana non esse credamus. Tunc abbas Abraham invocato Christi nomine, se inclinans et aridum pedem hominis apprehendens, traxit eumdem: cujus tactu mox æger ille sanatus est, et lætus abscessit.
Chapter 40 of 69