Articulus 40
Narratio exemplaris de sancto abbate Paphnutio.
MULTIS annis sanctus pater Paphnutius in tam præcipua vixit districtione, quod credidit se ab omni infectione ac laqueo carnalis concupiscentiæ penitus liberatum: nam et multis tentationibus dæmonum de concupiscentia illa ipsum tentantium, se sensit prævaluisse. Quumque quibusdam sanctis viris ipsum visitantibus aliquid refectionis pararet, manus ejus in flamma in clibano volitante est læsa. Propter quod contristatus est valde, intra se dicens: Quare flamma ista exterior pacem non habet mecum, qui duriora prælia, videlicet interiorem ignem concupiscentiæ, superavi? Dum igitur talia cogitans aliqualiter obdormisset, apparuit ei angelus Dei, dicens: Cur contristaris, Paphnuti, quod exterior ignis nondum tibi pacatus sit, sed lædat te, quum adhuc carnalium motuum in te resideat stimulus? Cujus radices quamdiu vivunt in te, non permittent ignem exteriorem tibi esse pacificum, quem sine læsione sentire non poteris, nisi omnes interiores concupiscentiæ motus hoc indicio experiaris in te esse exstinctos, ut scilicet nudam pulcherrimamque puellam amplectens, nullo inordinato sensualitatis motu pulseris. Hac revelatione instructus, Paphnutius consolatus est, et humiliavit se ipsum.
Nemo igitur nostrum magnificet semetipsum, aut putet se aliquid esse, quum nihil sit; magisque cupiamus vitiis ac passionibus quam dæmonibus dominari. Galat.vi, 3.
Chapter 41 of 69