Articulus 41
De beato abbate Joseph.
FELIX vir iste abbas Joseph, nobili ortus prosapia ex Ægypto, et suæ urbis primarius, non solum lingua Ægyptiaca, sed et Græca facundia fuit diligenter instructus: ideo non per interpretem, ut ceteri Patres, sed per se ipsum loquebatur Cassiano atque Germano. Et primam eis fecit collationem de vera amicitia; secundam, de definitione non temere facienda. Hic Joseph tam sæculari prudentia quam spirituali sapientia excellenter ornatus, in tanta cum suis discipulis abstinentia vixit, quod aquam salsam de mari quotidie bibit.
Chapter 42 of 69