Articulus 42
De magna patientia cujusdam feminæ nobilis in Alexandria.
SANCTUS Piammon abbas, pater et presbyter monachorum, multorum gratia miraculorum valde resplenduit, et in præsentia Cassiani multa fecit miracula; recitavitque ei duo patientiæ magnæ exempla. Unum hoc fuit: Tempore S. Athanasii Alexandrini archiepiscopi, fuit in Alexandria femina dives ac nobilis, Deo in propria domo fideliter serviens: quæ in virtute patientiæ tantum exercitavit se ipsam, quod et occasiones quæsivit adversitatum. Venit ergo ad S. Athanasium, dicens: Da mihi aliquam de pauperibus sororibus viduis, quam repausem et cui ministrem. Tunc episcopus fecit ei dari viduam ceteris virtuosiorem ac probiorem. Cui quum femina illa ad tempus servisset, et omni hora gratiarum actionem ac debitam reverentiam pro suis obsequiis a paupere vidua reciperet, venit rursus ad archiepiscopum: Rogavi te, inquiens, ut præciperes mihi dari viduam quam ego reficerem. Putans ergo archiepiscopus commissionem suam non esse completam, quæsivit a ministris cur suum non implessent præceptum: a quibus quum cognovisset quod honestior vidua fuerat illi feminæ data, occulte præcepit ut pessimam omnium, utpote magis iracundam, rixosam, loquacem, præfatæ feminæ darent. Itaque talem viduam multo facilius inventam dederunt feminæ illi. Quæ quum viduam tam perversam in domo sua optime tractaret ac procuraret, nihil pro tantis beneficiis ab ea recepit nisi exsecrationes, convitia, maledicta; et tandem etiam manum violentam injecit perversissima vidua illa in feminam sibi tam piissime ministrantem: quæ omnia femina illa patientissime tulit, et viduæ illi humilius ac diligentius ministravit. Tandem diu et bene exercitata a vidua illa, ad episcopum rediit, ei gratias agens ac dicens: Tandem mihi dedisti unam quam repausarem, nam prima illa me potius suis gratiarum actionibus atque obsequiis refrigeravit.
Hoc feminei sexus exemplo de nostra impatientia confundamur, qui nec unum verbum aliquantulum durum aut injuriosum volumus pati, et si aliquis de beneficio sibi a nobis impenso nobis ingratus esse videtur, statim beneficium illud abstrahimus ei.
Chapter 43 of 69