Articulus 43
De patientia abbatis Paphnutii, et mira ac malitiosa invidia cujusdam Fratris adversus eum.
QUUM abbas Paphnutius in solitudine Scythi adhuc juvenis habitaret, et omni polleret virtute, atque quotidie in omni cresceret dono ac gratia Spiritus Sancti, Frater quidam ejus famæ atque profectui invidens, et splendorem virtutum ejus maculare desiderans, excogitavit hoc malignitatis venenum. Quum ipse Paphnutius ad ecclesiam dominica die ivisset, Frater ille cellam ejus occulte ingressus, proprium librum abscondit in ea. Deinde quasi innocenter ad ecclesiam venit, et celebratis divinis, presbytero coram omnibus est conquestus librum suum sibi esse furatum. De quo tam inaudito ibi facinore cunctis valde stupentibus, territis atque dolentibus, Frater ille a presbytero procuravit ut ceteris in ecclesia retentis, aliqui mitterentur per cellulas Fratrum, qui quærerent librum. Quo facto, quum illi librum in cella invenissent Paphnutii, portaverunt et præsentaverunt librum in ecclesia universis. Porro Paphnutius quamvis innocens esset, tamen, quasi culpabilis, se totum satisfactioni exposuit, locum pœnitentiæ suppliciter postulans. Quumque de ecclesia, in Deo confidens, non mente dejectus, abisset, lacrimis atque jejuniis præ solito insistens, seque coram omnibus summe humilians, disposuit se ad hoc ut sabbato aut die dominica ad ecclesiam veniret, non quasi cum aliis sacram communionem sumpturus, sed ad prosternendum se in limine ecclesiæ, atque ad veniam humiliter postulandam. Itaque duabus quasi expletis hebdomadibus, non sustinuit Deus eum diutius tam impie diffamari, sed impius ille ipsius maculator a dirissimo dæmone apprehensus, proprium crimen publicavit, et totum insidiarum suarum manifestavit processum. Quumque gravissime torqueretur a dæmone, nec ab ipso S. Isidoro, loci illius presbytero, neque a ceteris Patribus poterat liberari, imo continue gravissime vexabatur, quousque Paphnutius oravit pro eo: cujus oratione protinus fuit curatus. — Itaque sancti hujus viri humilitatem, patientiam, pietatem sectemur.
Chapter 44 of 69