Skip to the text

Articulus 44

De patientia Fratris cujusdam.

IN cœnobio Pauli abbatis plus quam ducenti Fratres habitabant.1 Quumque ad illud cœnobium infinita multitudo monachorum de aliis claustris in quadam convenisset solennitate, manducantibus eis, abbas Paulus inter ministrantes discurrens, uni ex monachis suis aliqualiter tarde servienti alapam dedit tam magnam, quod sonitus undique audiebatur. Quod ideo fecit, quatenus patientia Fratris illius omnibus ad eorum ædificationem manifestaretur: nam Frater ille tam patientissime tulit hoc, quod non solum nil loquebatur, nec murmuravit, imo nec aliquod impatientiæ signum aut coloris mutatio in ipso apparuit, nec passione verecundiæ vincebatur, quum in tot extraneorum intraneorumque Fratrum præsentia tam graviter fuerit cæsus.

Quid dicemus ad hoc, qui nec verbalem correptionem a superioribus nostris æquanimiter toleramus? pro necessariis victui sollicitari, reputavit salubrius. Retulit quoque idem abbas veraciter atque humiliter de se ipso, quod quando in solitudine anachoreticam duxit vitam, frequenter tam profunde rapiebatur in Deum, quod a se ipso penitus alienatus et in Deitatis abyssum absorptus, obliviscebatur se esse in corpore, nec aliqua advertebat exteriora, nec corporei cibi exstitit memor. Iste Joannes de fine cœnobitæ et eremitæ pulchram fecit Germano et Cassiano collationem.

Si ergo vir talis ac tantus, tam senex et contemplativus, elegit vitam suam sub obedientia terminare, quanto magis nos imperfecti, pusilli, infirmi, obedientiam fideliter adimplere debemus, et malle alterius judicio quam proprio gubernari, neque de annorum multitudine inaniter gloriari?

Footnotes

  1. collat xix, c. 1 et s. ↩

Chapter 45 of 69