Articulus 45
De virtutibus Joannis abbatis, qui ab anachoretica ad cœnobitalem rediit vitam.
ERAT in claustro Pauli abbatis quidam sanctus et antiquissimus Pater, nomine Joannes, qui antequam ingressus est eremum, habitavit in cœnobio annis triginta, et postmodum annis viginti anachoreticam vitam duxit in eremo. Interrogatus autem ab abbate Germano et Cassiano cur altissima illa anachoretica vita relicta, ad cœnobium sit reversus, respondit quod ideo, quoniam dum eremum cœpit inhabitare, adhuc pauci erant anachoretæ et raro visitabantur, sicque Deo quietius atque liberius vacare poterant quam claustrales; sed tempore procedente facti sunt multi, et visitabantur a multis frequenter: propter quod oportuit eos sollicitari et occupari pro necessaria refectione visitantibus exhibenda; et ita a suo proposito et a fine anachoreticæ conversationis multipliciter impediebantur, declinavitque vita illa anachoretarum. Idcirco reverti ad claustrum, et ibi sub obedientia vivere, nec
Chapter 46 of 69