Articulus 46
De abbate Theona.
THEONAS in adolescentia sua ex parentum suorum instantia ac præcepto sumpsit uxorem.1 Cum qua dum uno lustro, id est quinque annorum spatio, habitasset, et S. Joanni abbati decimas et primitias frugum suarum cum ceteris detulisset, ex prædicatione abbatis Joannis vehementer accensus est desiderio vitæ spiritualis atque monasticæ, suamque conjugem multum ac diu hortatus est ut sibi præberet assensum intrandi religionem: qua sibi in hoc nullatenus consentiente, ipse ea relicta ingressus est claustrum, atque in brevi ad magnam perfectionem et sanctitatem pervenit. In miraculis quoque apostolicus fuit, et multa nimis ac gloriosa fecit prodigia. Porro, quod uxore sua non consentiente cœnobium est ingressus, excusatur, quoniam creditur quod occulto Spiritus Sancti instinctu hoc fecit: quia secundum legem communem hoc exsistit illicitum.
Footnotes
-
collat. xxi, c. 1 et s. ↩
Chapter 47 of 69